PL 67, col. 1097

Opusculum (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne · Regula ad monachos (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

judicabo vos, dicit Dominus. Benedicta es, vidua,
quia ipsum Dominum habes judicem et defensorem.
Jam nullum plores, filia, quae melior facta es quam
fueras ante. Ante in homine sperabas, modo autem
in Domino Jesu Christo; antea cogitabas secundum
hominem, modo autem secundum Deum; antea carnis
libidine delectabaris, et vestis periculo, modo
autem legis dulcedinem et castitatem prae omnibus
cogitas; antea ancilla viri fuisti, modo autem libera
es Christi. Quam bonum est te esse securam, quam
pati servitium viri! Bonum est sola jacere in lecto,
et surgere munda, quam jacere conscia libidinis et
carnis immunditiae. Antea eras curvata, et eras sub
viri jugo gravi; modo autem erecta es a jugo
Christi suavi. Gaude, filia, quia venundata fueras,

ut esses ancilla viri, modo autem libertatem a Domino
meruisti. Memor esto, filia, mulierem Chananaeam,
quae per inopportunitatem suam beneficium
Salvatoris nostri impetrare meruit, sed et mulierem

Gennadius de Script. eccles. cap. 86: « Caesarius
Arelatensis urbis episcopus, vir sanctitate et virtute
celeber, scripsit egregia et grata valde, et monachis
necessaria opuscula. Floruit Anastasio rempublicam
gubernante. »
Cyprianus lib. I de Vita S. Caesarii cap. 4: « Caesarius
primum diaconus, deinde presbyter ordinatur;
nec unquam tamen canonicam monachi modulationem,
nunquam Lerinensium fratrum instituta
reliquit: ordine et officio clericus; humilitate, charitate,
obedientia, cruce monachus permanet. »
Ibidem, cap. 5: « Defuncto in suburbana civitatis insula
abbate, ab episcopo Eonio eo Caesarius mittitur, ut monasterium
rectore destitutum ipse, in eadem reverentiae
Binas regulas monasticas scripsisse S. Caesarium,
Arelatensem episcopum, fatentur omnes viri docti, unam
nimirum ad monachos, alteram ad virgines, et utramque
suo codici inseruit Holstenius, de prima monachorum
norma hic agens. Postquam enim S. Caesarius ob
labefactatam valetudinem monasterium Lirinense relinquere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.