PL 67, col. 1150
De gratia et libero arbitrio (Concilium Arausicanum II), J. P. Migne
Paulus apostolus: Vobis datum est pro Christo,
non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini [(Philipp. I)]
;
et illud: Deus qui coepit in vobis
bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu
Christi [(Ibid., VI)]
; et illud: Gratia salvi facti estis per
fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est [(Ephes.
II)]
. Et quod de seipso ait Apostolus: Misericordiam
consecutus sum, ut fidelis essem [(I Cor. VII)]
. Non dixit
quia eram, sed ut essem; et illud; Quid habes quod
non accepisti [(Jac. I)]
; et illud: Omne datum bonum,
et omne donum perfectum desursum est, descendens a
Patre luminum [(Joan. III)]
; et illud: Nemo habet
quidquam, nisi illi datum fuerit desuper. Innumerabilia
sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae
possunt ad probandam gratiam proferri; sed brevitatis
studio praetermissa sunt, quia et revera cui pauca
non sufficiunt, plura non proderunt.
Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus,
quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati,
Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem
animae pertinent possint et debeant, si fideliter laborare
voluerint, adimplere.
Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos
esse non solum non credimus, sed etiam, si
sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione
illis anathema dicimus.
Hoc etiam salubriter profitemur, et credimus, quod
in omni opere bono non nos incipimus, et postea per
Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis, nullis
praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui
prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter
requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio
ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime
credendum est, quod et illius latronis,
quem Dominus ad paradisi patriam revocavit [(Luc.
XXIII)] , et Cornelii centurionis ad quem angelus Domini
missus est [(Act. XX)] , et Zacchaei, qui ipsum Dominum
suscipere meruit [(Luc. X)] , illa tam admirabilis
fides non fuit de natura, sed divinae largitatis
donum.
Et quia definitionem antiquorum Patrum, nostramque,
quae subscripta est, non solum religiosis, sed
etiam laicis medicamentum esse et desideramus et
cupimus; placuit ut eam etiam et illustres ac magnifici
viri, qui nobiscum ad praefatam festivitatem convenerunt,
propria manu subscriberent.
SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUM ET ILLUSTRIUM VIRORUM.