PL 67, col. 1149

De gratia et libero arbitrio (Concilium Arausicanum II), J. P. Migne

V); et natura per Adam perdita per illum repararetur,
qui dixit venisse se quaerere et salvare quod
perierat.
XXII. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum.
Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae,
ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac
eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non
deficiamus in via.
XXIII. Suam voluntatem homines faciant, non
Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem
[ita] id [ita] faciunt quod volunt, ut divinae serviant
voluntati, quamvis volentes agant, illius tamen
voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod
volunt.
XXIV. Ita sunt in vite palmites (Prosper., sent.

364), ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde
vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale
alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per
hoc et manentem in se habere Christum, et manere
in Christo, discipulis prodest utcunque, non Christo.
Nam praeciso palmite, potest de viva radice
alius pullulare. Qui autem praecisus est, sine radice
non potest vivere.
XXV. Prorsus donum Dei est diligere Deum [(Prosper.,
sent. 368)] . Ipse ut diligeretur dedit, qui non
dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in
nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in
cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum
Patre amamus et Filio.
Ac sic secundum suprascriptas sanctarum Scripturarum

sententias, vel antiquorum Patrum definitiones,
hoc Deo propitiante et praedicare debemus et
credere, quod per peccatum primi hominis inclinatum
et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus
postea aut diligere Deum, sicut oportuit, aut credere
in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est
possit, nisi eum gratia misericordiae divinae praevenerit.
Unde et Abel justo, et Noe, et Abrahae et Isaac,
et Jacob, et omni antiquorum Patrum multitudini,
illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat
apostolus Paulus [(Heb. XI)] , non per bonum naturae,
quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam
Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam,
etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari
desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi

novimus simul et credimus largitate conferri, secundum
illud quod saepe jam dictum est, et quod praedicat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.