PL 67, col. 1148
De gratia et libero arbitrio (Concilium Arausicanum II), J. P. Migne
XV.Ab eo quod formavit Deus mutatus est Adam,
sed in pejus per [propter] iniquitatem suam: ab eo
quod operata est iniquitas mutatur fidelis, sed in melius
per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris
primi; haec secundum Psalmistam: Mutatio
est dexterae excelsi [(Psal. LXXVI)]
.
XVI. Nemo ex eo [in eo] quod videtur habere glorietur,
tanquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse
quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit,
vel ut audiretur sonuit. Nam sicut Apostolus
dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus
est. Ascendens in altum captivavit captivitatem,
dedit dona hominibus [(Gal. II; Psal. LXVII; Ephes. IV)]
.
Inde habet quicunque habet. Quisquis autem se inde
habere negat; aut vere non habet, aut id quod videtur
habere [habet] aufertur [auferetur] ab eo.
XVII. Fortitudinem gentilium mundana cupiditas,
fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit,
quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis
arbitrium quod est in nobis [nobis], sed per Spiritum
sanctum qui datus est nobis.
XVIII. Nullis meritis gratiam [Dei] praevenientibus [(Prosper., sent. 297)] ,
debetur merces bonis operibus
si fiant; sed gratia quae non debetur praecedit ut
fiant.
XIX. Natura humana [(Prosper., sent. 108)] , etiamsi
in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo
modo seipsam, creatore suo non adjuvante, servaret.
Unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire
quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit
reparare quod perdidit?
XX. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit
homo; nulla vero facit homo bona quae non Deus
praestat ut faciat homo.
XXI. Sicut eis qui volentes in lege justificari [(Prosper.,
sent. 323)] , et a gratia exciderunt, verissime
dicit Apostolus: Si in lege [ex lege] justitia est, ergo
Christus gratis mortuus est [(Galat. II)]
; sic eis qui gratiam,
quam commendat et percipit fides Christi, putant
esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam
justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam
hic enim erat lex, et non justificabat; jam hic erat
et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis
mortuus est, ut et lex per illum impleretur qui
dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth.