PL 67, col. 1147

De gratia et libero arbitrio (Concilium Arausicanum II), J. P. Migne

potestis facere [(Joan. XV)]
; et illud Apostoli: Non
quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex
nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est [(II Cor. III)]
.
VIII. Si quis alios misericordia [(Prosper., contra
Collat., cap. 3, 53, 38)] , alios vero per liberum arbitrium,
quod in omnibus, qui de praevaricatione primi
hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam
baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur
alienus. Is enim omnium liberum arbitrium per
peccatum primi hominis asserit infirmatum; aut
certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine
revelatione Dei mysterium salutis aeternae per semetipsos
posse conquirere. Quod quam sit contrarium,
ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem
ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit,

sicut et Petro dicit: Beatus es, Simon Barjona,
quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus
qui in coelis est; et Apostolus: Nemo potest dicere
Dominum Jesum [Jesum Christum] nisi in Spiritu sancto [(I Cor. XII)]
.
IX. Divini est muneris [(Prosper., contra Collat.,
cap. 24)] , cum et recte cogitamus, et pedes nostros a
falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona
agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur
operatur.
X. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper
est implorandum, ut ad finem bonum pervenire,
vel in bono possint opere perdurare.
XI. Nemo quidquam Domino recte voverit, nisi ab
ipso acceperit quod voveret sicut legitur: Quae de

manu tua accepimus damus tibi [(I Par. XXIX)]
.
XII. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus
ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
XIII. Arbitrium voluntatis [libertatis] in primo
homine infirmatum nisi per gratiam baptismi non
potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit
dari, non potest reddi. Unde Veritas ipsa dicit: Si
vos Filius liberavit [liberaverit], tunc vere liberi eritis.
XIV. Nullus miser de quacunque [quantacunque]
miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur,
sicut dicit Psalmista: Cito anticipet [cite antecepit]
nos misericordia tua, Domine [(Psal. LXXVIII)]
;
et illud: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me
[(Psal. LVIII)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.