PL 67, col. 1128

Epistolae (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

pravitate derelinquunt, ut districtius judicentur; et
quantis verbo prodesse poterant, pro tantis reatu silentii
culpabiles existant. Duobus namque modis oratio
impeditur, ut impetrare non valeat postulata: si
aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti
sibi debita non dimittit. Quod geminum malum dum
quisque a semetipso absterserit, protinus securus
studio orationis incumbit, et ad ea quae impetrare
precibus cupit, mentem libere erigit. In quantum
praevales, cave ne recorderis faciem viri, nisi in oratione
pura; nam non in desiderii turpitudine idolum
facies in anima tua. Regis mulier ad servos non deflectitur,
et Christi sponsa ad mortales non respicit:
quia eum qui pro se passus est diligit, eumque toto
amore complectitur. Vultum sacerdotum ac levitarum

cum timore aspice, eorumque scilicet qui probati
sunt; hoc sciens, quia amor charitatis habitat
in illis. Voce lectoris suavi nec delectetur in desiderio
anima tua, ne corrumpantur sensus tui, et excedant
a castitate. Dicas forsitan: Grandis labor est;
sed respice quod promissum est. Considera, quaeso,
praemii tui magnitudinem, si considerari potest, et
praesentis injuriae futuram mercedem ante oculos
pinge. Post abscessus animae et carnis interitum, in
meliorem statum reparanda es, virgo; corpus terrae
mandatum in coelo est elevandum; post haec angelorum
es donanda consortio, regnum acceptura coelorum,
et in perpetuo mansura cum Christo.
EPISTOLA II. AD EASDEM.
Caesarius episcopus minimus omnium servorum
Dei famulus, Caesariae sanctae sorori abbatissae, vel
omni congregationi suae in Christo aeternam salutem.
Vereor, venerabiles in Christo filiae, ne, dum vobis
pro conservanda quiete vel pudicitia rustico imperitoque
sermone aliquid praesumo suggerere, apud illos
qui nesciunt quanta sit virtus verae charitatis notam
videar praesumptionis incurrere. Ego enim, licet
peccatorum meorum sim conscius, et vestrae puritatis
non sim ignarus, praesumo tamen tepidus admonere
ferventes, lentus et negligens incitare currentes,
languidus sanis consilium dare, et in via remanens
ad aeternae vos patriae desiderium provocare. Et quia
secundum sanctum votum vestrum frequentius vos

visitare non valeo, hanc admonitiunculam, in qua
etiam antiquorum Patrum capitula pauca inserui, et
ariditatem sensus mei quasi virorum fortium amoenitate
condivi, cum perfecta charitate curavi sinceritati
vestrae ad vicem praesentiae meae pia humilitate
transmittere. Sed hanc praesumptionem, sicut dixi,
ipsi mihi charitas ingerit, quae timere non novit. Et
ideo rogo vos, venerabiles filiae, ut audaciae meae veniam
dantes, quaecunque suggessero, patienter et benigne
suscipiatis, et consulentes rusticitati vel verecundiae
meae, qualemcunque exhortationem meam
secretius relegite, nulli alii tribuentes, ne cujuscunque
eruditae aures rusticissimi sermonis nostri asperitate
feriantur. Nos enim; Deo propitio, licet nihil

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.