PL 67, col. 1157
Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne
declinet [F. leg. debet, ut col. 1131, lin. 41], ne
aut quod non oportet aut quod non expedit dicat,
aut castitati potest esse contrarium videat. Si enim vasa
quae in ecclesia offeruntur, aut in sacrosancto altario
ponuntur, sancta ab omnibus appellantur, et fas
non est ut de ecclesia postmodum in domum laicam
revocentur aut usibus humanis aptentur; si tantam
dignitatem habent vasa quae nec intellectum possunt
habere nec sensum, putas qualem dignitatem apud
Deum habet ad ipsius imaginem procreata? Sunt
[sicut] ergo vasa sancta humanis usibus servitura,
nec possunt nec debent de ecclesia revocari, sic religiosum
quemquam non oportet, non decet, non expedit,
parentum suorum obligationibus implicari,
aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate
constringi. Illud ante omnia admoneo, ut invidiae
malum quasi venenum vipereum fugiatis, et inter
vos invicem per sancta colloquia, medicamenta spiritualia
praeparetis. Sunt enim, quod pejus est, aliqui, Add.
qui] quando se pariter jungunt, magna [ Lege magis]
sibi, detrahendo vel contra praepositum murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta
componunt. Vos vero, sancti ac venerabiles filii, si aliquem
videtis pusi lanimem, consolationem impendite;
si superbientem, humilitatis medicamentum apponite;
si iracundum videritis, refrigerium patientiae ministrate.
Si nobiles nati estis, magis de religionis humilitate
quam de saeculi dignitate gaudete. Et sic
terrenam substantiam dispensate, ut inde spiritales
pennas et bene cito tribuendo habere possitis, et non
aliquid vobis reservando aut tardius erogando carnales
compedes habeatis. Terrena enim substantia si tardius
erogatur, animae pennas quasi vi aut coactus [ F. leg.
quasi visco] illigare cognoscitur, quia verum est illud
quod scriptum est: Impedimenta mundi fecerunt eos
miseros. Si quis vero pauper fuit antequam religionem
sanctam assumpserit, Deo debet gratias agere,
qui illum mundi hujus facultatibus noluit illigare.
Multos enim, quod pejus est, ita suae facultates ligatos
tenent, ut ad aeternam patriam redire non possint.
Vos vero jam in hoc saeculo Christo propitio
felices estis, qui facultates simul et voluptates saeculi
istius, non solum corde, sed etiam corpore
contempsistis. Tenete ergo manus in aratrum, et
nolite respicere retro; et quia in tecto perfectionis
ascendere meruistis, non vos inde deponat saeculi
istius voluptas. Mementote uxoris Loth, quia [ vel quae]
retro respiciens versa est in statuam salis. Nunquam
juramentum, nunquam maledictum de ore vestro
procedat. Non solum corpora, sed etiam corda vestra,
omni sollicitudine custodite, propter illud quod
scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, et illud
quod Dominus in Evangelio dicit: De corde enim
exeunt cogitationes malae. Si enim in corde nihil
male cogitatur, quidquid sanctum est ex ore protertur,
quia, sicut scriptum est. Ex abundantia cordis
os loquitur. Hoc enim lingua proferre consuevit,
quod ex officina cordis conscientia ministraverit. Et
ideo si ex ore vultis bona proferre, semper in corde
quae sancta sunt cogitate. Sic lectioni et orationi
debetis incumbere, ut interdum etiam manibus possitis
aliquid exercere, praecipue tamen usque ad horam
tertiam lectioni vacare consuescite, et meliorem
diei partem sancto operi dedicate. Oratio ipsa
cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in
ore. Nam qui alta voce orare voluerit, et sibi et alteri
multum nocet, dum per garrulitatem alterius
mentem ab oratione sancta et secreta suspendit. Et
in ipsis operibus quae manibus exercetis saecularia
et pomposa indumenta, quae non utilitati, sed vanitati
serviunt, fastidite atque contemnite, ut etiam in
ipsis terrenis operibus possitis quidquid sobrietati
et honestati convenit exercere. Multi enim quod in
moribus diligunt, hoc etiam in operibus ostendunt.
Praeparant sibi ornamenta saecularia saeculum diligentes
et voluptati vel luxuriae servientes. Vobis
vero, quibus mundus crucifixus est, nihil sit commune