PL 67, col. 1158

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

cum talibus. [ videtur legend. Quibus ad] Ad luxuriam
caro componitur velut inimica et contraria a
vestro praeposito respuantur. Sunt enim quod pejus
est qui pro vanitate saeculi istius plus student terrenis
cupiditatibus operam dare, quam lectioni divinae
insistere, dum volunt stragula pulchra et picta tapetia,
plumaria etiam et reliqua his similia cum ingenti
sumptu et superflua expensa ad oculorum libidinem,
nescientes illud quod Dominus per Joannem
evangelistam clamat et dicit: Nolite diligere
mundum neque ea quae in mundo sunt, quoniam omnis
quae [omne quod] in mundo est concupiscentia carnis
et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi est. Quid
prodest virginitatem et integritatem corporis custodire,
si oculorum concupiscentias noluerit evitare?
Sunt etiam nonnulli qui etiam facultatibus suis majorem
partem parentibus et forte divitibus quam
pauperibus dare volunt, et, non cogitant quod illis
substantiam suam ad luxuriam tribuunt, se aeterna
mendicitate consumunt. Sed dicet aliquis: Ergo

despicere debeo parentes meos? Absit ut nos dicamus
quod parentes tuos non debeas honorare: quomodo
fieri potest ut parentes praedicemus non amandos,
qui inimicos dicimus diligendos? Ama parentes
quantum potes, et si casti sunt et honesti, honorem
illis semper impende, et de facultatibus tuis
aliqua illis munuscula derelinque; totum vero quidquid
est magis atque utilius usque in finem saeculi
profuturum pauperibus tribue, ut eleemosyna usque in
diem judicii pro refrigerio pauperum ad regna coelorum
[ Add., transeat]. Quod minus dederis, poterunt sibi
postmodum providere (qui non poterant laborare).
Tu autem quod tibi minus per misericordiam praeparaveris,
in illo saeculo nunquam poteris invenire. Et
tamen si sunt aliqui parentes qui aut victu aut vestitu
indigeant, mercedem apud Deum habemus, si
illis inde [ unde ] possint sustentari tribueris. Venturi
enim sumus ante tribunal aeterni judicis, et si bene
egerimus, feliciter audiemus: Venite, benedicti Patris

mei, percipite regnum; quia esurivi et sitivi, etc; quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis.
Non dixit: Venite, percipite regnum Dei quia parentum
vestrorum divitias cumulastis; quia illis unde
luxurientes [luxurientur] in saeculum dimisistis; non
utique dixit, sed illud quod in Evangelio commemorat,
quod et propheta ante praedixerat: Dispersit,
dedit pauperibus. Attendite, quaeso, dispersit, dedit
pauperibus, non dixit divitibus luxuriosis, non hoc
saeculum diligentes. Nam et ille dives de quo in
Evangelio legimus, qui induebatur purpura et bysso,
fratres suos divites reliquit; sed ille postea guttam
refrigerii in infernum ardens quaesivit et invenire non
potuit. Vos vero, sancti et Deo dignae animae, totum
spiritaliter agite, et cui consecrastis animas vestras
ipsi offerte, imo et reddite substantiam vestram.
Dignum est ut a vobis accipiat terrena, qui vobis
praeparat aeterna; ipse a vobis accipiat terrenam substantiam
qui vobis contulit virginitatis coronam;
vos illi amplius debitores estis, quibus dedit ut illum

qui est immaculatus Agnus quocunque ierit sequi
possitis. Sequitur quidem Christum caetera multitudo
fidelium non quocunque ierit, sed quocunque
ipsi poterint. Poenitentes enim et conjugati possent
per alias vias justitiae sequi Christum, praeter, cum
in virginitatis decore procedit. Non enim habent
quid faciunt ut virgines sint, in quibus factum est ut
virgines esse non possint. Vos vero, sancti filii, sequimini
eum tenendo perseveranter quod vovistis
ardenter. Cavete ne a vobis virginitatis bonum pereat,
cui facere nihil potestis ut redeat. Iterum atque
iterum sancti et Deo dicatae animae rogo et cum
omni humilitate pro conservando virginitatis praemio
consilium dare praesumo, ut familiaritatem incongruam
a vobis vel a vestris totis viribus repellere
laboretis. Longe satis, longe sit pestis ista
quam inordinata familiaritas jaculatur, non est in
hac societate securitas quae collisiones patitur, velut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.