PL 67, col. 1159

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

quibusdam fluctibus turbulentis in hac familiaritate
non habitat amica concordia, quae non nisi discordante
inimicitia crescit. Nam ad conservandam
sanctae religionis dignitatem securitas magis quam
inordinata familiaritas testis sanctissima est. Attende,
anima sancta; diligenter intellige quanta
mala de inordinata familiaritate nascantur. Familiaritas
enim cujuslibet feminae, si frequens esse coeperit,
non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat,
libidinem concipit, ignominiam parat, porrigit furiam,
lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus
exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipitia aperit,
periculis naufragat, naufragiis vilitat, perditione
gaudet, intertum fovet, confusionem mercatur,
thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat,
excusationes inflammat, et catervatim simul glomerantur
numerosae andagines [ forte indagines] captionum,
ac per infinita dedecora multiplicis mortis invehit
perniciem perditorum. Tot itaque et tam mala

perniciosae familiaritatis nemo prosternit, nisi qui
societatem unde periclitari possit aut difficile aut
certe rariushabere contenderit. Nam sancta anima
quae secretum suum custodire voluerit, assiduitatis
malum to a animi virtute fugiat. Ipsa sancta singularitas
munimen illi invictum esse sanctimoniae, expugnatio
fortis infamiae, fortitudinis firmitas, et lasciviae
petulantis infirmitas, proprietatis praesidium, et
infirmitatis excidium, animae victoria et corporis
praeda, libertas gloriarum et captivitas criminum,
pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis
indicium, et ablutio scandalorum, exercitium
continentiae, et evacuatio tota luxuriae, pax secura
virtutum, et impugnatio inquieta beliorum; puritatis
culmen, et libidinis carcer; honestatis portus et
ignominiae; naufragabilis locus virginitatis, et hostis
immunditiae; lorica pudoris, et spolium proprietatis;
murus incorruptionis, et districtio vulgaritatis; integritatis
dignitas, et fornicationis eversio; addictio
claritatis, et dedecoris praecipitium; voluntas

bonorum operum, et afflictio vitiorum; refrigerium
pudicitiae, et poena petulantiae; acquisitio triumphorum,
et facinorum detrimentum; requies salutis, et
perditionis exsilium; vita spiritus, et carnis interitus;
status qualitatis angelicae, et funus humanae
substantiae. Haec omnia mala fortiter Deo adjuvante
vincentur, et illa quae diximus bona feliciter acquirentur,
si ab animabus sanctis familiaritas inordinata
respuitur. Attendite vos, quaeso, sanctae animae,
quia inter omnia certamina quibus semper est Christiana
militia, sola duriora sunt praelia castitatis ubi
quotidiana pugna est et rara victoria; gravem
castitas sortita est inimicum qui quotidie vincitur
et timetur: quotidie, inquam, vincitur,
et non sinit provocare. Nemo securus vincit qui
secum pugnat. Periculosa. . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
Christiano nomine gloriantur. Ideo autem et illae
fatuae quinque et prudentes quinque dicuntur, quia

quinque sensus in omnibus hominibus esse probantur.
Visus, and tus, gustus, odoratus et tactus, et
quia per istos sensus velut per quasdam januas et
fenestras aut vita aut mors ingreditur ad animam
nostram. De quibus et propheta dixit: Intravit mors
per fenestras, ideo et ibi quinque virgines dicuntur prudentes, quae istis sensibus bene utuntur, et ibi quinque
fatuae, quae per istos quinque sensus magis mortem
quam vitam excipiunt. Quomodo autem isti quinque
sensus velut quinque virgines aut virginitatem custodiant,
aut corruptioni subjaceant, diligentius requiramus.
Si aliquis vir aut mulier viderit filium suum
aut filiam, servum aut ancillam, et ad concupiscentiam
diligenter aspexerit, corrupta est una virgo,
quia per oculos, id est per fenestras corporis in
secretum cordis venenum mortis intravit. Si vero
aliquis sive religiosus, sive laicus homines detrahentes,
sermones etiam otiosos et cantica luxuriosa vel
turpia proferentes libenter audierit, et cum delectatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.