PL 67, col. 1160

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

placido auditu susceperit, corrupta est alia
virgo. Si autem non sit contentus mediocribus cibis,
sed sumptuosas delicias quaerat, si semper male
loqui studeat, corrupta est tertia virgo. Sed [ forte
Si] etiam odores peregrinos, ut hominibus placere
possit diligenter inquirat, quarta virgo est violata.
Si vero manibus suis aut filios aut filias alienas cum
delectatione propter libidinem tangere voluerit, et
vestimenta nimis mollia animo voluptuoso quaesierit,
jam etiam quinta virgo corrupta est. Quia enim
ordines isti quinque sensus velut quinque virgines in
hominibus corrumpuntur, et econtrario dum animae
sanctae istos quinque sensus, id est visum, auditum,
gustum, odoratum et tactum ab omnibus illicitis
frenant, et ad ea quae sunt ficita vel legitima sobrie
et caste relaxant, ideo quinque virgines omnes
bonos significant, et aliae quinque eos qui mali sunt
praefigurant. Et revera, fratres charissimi, quid
prodest viro vel feminae, clerico vel monacho vel

sanctimoniali, si in corpore virginitas custoditur,
quando per malas concupiscentias cordis integritas
violatur? Quid prodest in uno membro praeferre castitatem
et in omnibus sensibus habitare corruptionem?
Nam et illae virgines quae Agnum sequuntur, si
diligenter attenditis, non propter hoc sequuntur
Agnum, quia solam virginitatem corporis servaverunt.
Denique cum dixisset; hi sunt qui se cum mulieribus
non inquinaverunt, secutus adjunxit, et non est
inventum in ore eorum mendacium. Sine macula sunt.
Qui ergo de sola corporis virginitate gloriatur, diligenter
attendite quia si mendacium diligit, cum illis
sanctis virginibus Christum sequi non poterit. Nulla
ergo virgo de sola corporis virginitate praesumat, quia
si mobediens fuerit aut linguosa, ab illo thalamo sponsi
coelestis se noverit excludendam. Cum ergo virgo
centesimum gradum teneat, et mulier conjugata
tricesimum, melior tamen est casta quam virgo superba:
illa enim caste et humiliter marito serviens
tricesimum possedit gradum; virgini superbae nec

unus gradus remanebit, et impletur in illa quod ait
Psalmista: Tu populum humilem salvum facies, et
oculos superborum humiliabis. Et quia totam Ecclesiam
B. Apostolus virginem vocat, non solum in ea
considerans corporis virgines, sed incorruptas omnium
desiderans mentes ita dicens: Aptavi vos uni viro
virginem castam exhibere Christo, non solum sanctimonialium,
sed etiam omnium virorum ac mulierum
anima si cum castitate corporis in illis supradictis
quinque sensibus virginitatem servare voluerit,
sponsa Christi esse non dubitet. Non enim corporum,
sed animarum sponsus intelligendus est Christus. Et
ideo, fratres charissimi, tam viri quam feminae,
tam pueri quam puellae, si virginitatem usque ad
nuptias servant et per istos quinque sensus, id est
visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, dum
eis bene utuntur, suas animas non corrumpunt, in
diem judicii, apertis januis, ad aeternum sponsi thalamum
feliciter merebuntur intrare. Illi vero qui et

corpora sua ante nuptias adulterina conjunctione
corrumpunt, et postea per totam vitam suam male vivendo
[ forte videndo], male audiendo, male loquendo,
animas suas violare non desinunt, si eis fructuosa et
digna poenitentia non subvenerit, clausis januis sine
causa clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis, et
audire merebuntur: Amen dico vobis, nescio vos unde
sitis. Haec ergo, fratres, si et clerici et monachi, et
sanctimonialibus [sanctimoniales] et in conjugiis positi
fideliter et diligenter attendimus, et cum castitate
corporis etiam integritatem cordis auxiliante Domino
custodimus, non cum fatuis projiciemur in tenebras
exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium; sed cum
sapientibus ad spiritales nuptias intromissi, audire
merebimur: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium
Domini tui.
ITEM SANCTI CAESARII DE DECEM VIRGINIBUS.
In lectione evangelica quae nobis de decem virginibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.