PL 67, col. 1161

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

recitata est, fratres dilectissimi, dictum est
quod omnes virgines ornaverunt lampades suas; sed
fatuae non habuerunt oleum lampadibus praeparatum; prudentes vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram
autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est, Ecce sponsus
venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines
illae, et ornaverunt lampades suas;
et cum fatuarum
virginum lampades exstinguerentur, rogaverunt
reliquas in quarum vasis erat oleum, ut eis darent
de oleo suo; et illae dixerunt: Ne forte non sufficiat
nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobisDum
autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae
erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est
janua. Venerunt postea reliquae virgines dicentes: Domine,
Domine, aperi nobis; quibus dictum est: Nescio
unde estis. Quod cum ait, Sponso moram faciente,
dormitaverunt omnes et dormierunt, somnus ille mortem
significat. Denique, sicut Apostolus ait, De dormientibus
autem nolumus ignorare vos, fratres. Media

nox quando clamor factus est, magnum significat
diem judicii; propter ignorantiam dictum est media
nox, quia nemo scit quando aut qua hora dies
judicii veniat. Quod autem omnes virgines ornaverunt
lampades, et illae fatuae habuerunt aliquid olei,
sed parum fuit, ut eis sufficere omnino non posset.
Denique statim exstinguere [exstingui] coeperunt.
Unde quantum possumus cum Dei adjutorio laborare
debemus, fratres charissimi, ut quia in oleo misericordia
vel charitas intelligitur, tantum reponamus
in vasis animarum nostrarum, quantum nobis sufficiat
In aeternum. Nemini sufficit parum, fratres dilectissimi,
nisi qui forte prae paupertate plus dare non
praevalet; plena animae lucerna opus est, ut per charitatis
oleum lumen nostrum luceat in aeternum. Cui
Deus dedit largiorem substantiam quantum potest
laxet manus ad eleemosynam, nec credat quod ei
possit sufficere parum, sed se consideret unusquisque
ex eo tempore quo sapere coepit quantum debeat

pro his quae male cogitavit, male locutus, vel
male operatus est, attendat multitudinem peccatorum,
et singulorum pretia diligenter appendat;
videat quantum debeat pro mendaciis, pro juramentis,
pro perjuriis, pro maledictis vel detractionibus,
pro ebrietate, pro gula atque luxuria, pro cogitationibus
sordidis, pro sermonibus otiosis. Consideret
unusquisque ista omnia et his similia, quae nec numerari
possunt, et tunc agnoscet quantas eum eleemosynas
oporteat exercere, qui etiamsi tot vendemus
[toti venderemur], nisi praeponderaverit Dei misericordia,
redimere cuncta peccata non possumus, vel
humiliter contrito et compuncto corde quantum possumus
faciamus, et non pro laude humana, sed pro
Dei praecepta [ forte praecepto] et vitae aeternae contemplatione
faciamus. Quod autem dixerunt virgines
fatuae sapientibus, Date nobis de oleo vestro; et illae
responderunt, Ne forte non sufficiat nobis et vobis,
hoc aestimo humiliter dictum, quia tantus terror

et tanta examinatio erit in die judicii, ut etiam illi
qui oleum misericordiae se intelligunt abundantius
praeparasse, metuant ne eis possit ad omnia peccata
redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est, Ite
potius ad vendentes et emite vobis, potest hoc de pauperibus
intelligi. Ipsi sunt negotiatores qui oleum
animarum lampadibus necessariis [ forte necessarium]
vendunt. Per ipsos enim hoc negotium Christus
exercere consuevit. In ipsis enim accipit terrena
repensaturus aeterna. Denique sic ipse dixit: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis.
Lampades
autem animae intelliguntur. Vasa autem illa ubi
oleum reservatur, conscientiae bonae significantur. Quid
est autem oleum in vasis habere, nisi intus in conscientia
opera bona recondere? Et quia opera bona alii
faciunt pro Dei amore, alii pro cupiditate laudis humanae,
virgines illae et quae in corpore virgines erant, et
quae se vigiliis, psalmis, lectionibus, vel orationibus
exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.