PL 67, col. 1173
Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne
igitur Adam, victus a diabolo, corruptionem nostro
intulit generi, oportebat per hominem rursus diabolum
vinci, ut possemus nos incorruptibilitatis participatione
frui. Sed hoc, sicut infirma et subjecta servituti
atque corruptioni, nostra natura per semetipsam
non valebat explere, et a Domino hanc oportebat
assumi; sic rursum sine nostra natura id fieri,
nec decebat utique, nec voluit Deus. Non enim per
violentiam proposuerat superare diabolum, alias, hoc
egisset modis omnibus purus, sed devicto homini
voluit praestare victoriam: quod decibilius quam per
hanc pulcherrimam unitionem evenire non poterat,
si tamen in tanto mysterio illud impletum credimus,
quod aut solum fieri poterat, aut pulchrius celebrari
non poterat. Quod igitur sine Deo non posset impleri,
hoc idem sine homine nec debuit exerceri; nec Deus
voluit, qui non vult esse nisi quae debent esse: et
ideo quae hujusmodi sunt omnia, Dei solius, tanquam
non fuerit ipse etiam homo, dici non licet. Omnia
igitur talia unius ejusdemque personae, Dei et hominis
confitenda sunt; aut ita Dei dicenda quaedam
talium, ut tamen non auferamus ea et de homine
dici. Non igitur Nestorii blasphemiae est, Christi genitricem
dicere, eo quod idem sit Dei et hominis dicere
genitricem; sed negare Theotocon, haereticum
est, cum et divinitus inspirata Scriptura dicat, et hoc
saepius, mater Jesu [(Joan. II, 1; XIX, 25; Act. I,
14)]
; et, ex qua genitus est Jesus qui dicitur Christus [(Matth. I, 26)]
.
Insuper, si quidem Deus est ille quem
genuit, recte dicitur Theotocos; et quia Christus est
qui natus est, recte dicitur Christotocos. Arbitror autem
quia quaecunque reddatur ratio nominis hujus,
aut eadem erit et illius, aut magis illius. Amplius,
si Dei genitrix existens, Christi genitrix non est,
Christus, quod absit, non erit Deus ratione conversa.
Si enim qui Christotocon confitetur, et Theotocon
abnegat, Christum non dicit Deum; qui Dei genitricem
confitetur, et Christi genitricem refutat, similiter
Deum denegat esse Christum. Insuper in tantum
Christi genitricem confiteri bonum est; sed Dei
genitricem negare non pium: ut et ipse Nestorius
Christi genitricem dicens, Dei vero genitricem negans,
non propter id quod illud dixerat, damnaretur,
sed quia illud addixerat. Insuper non omnia quae ab
haereticis dicuntur nequam sunt: quae autem sint
mala Nestorii, ex contradictionibus beati Cyrilli quae
habentur in epistolis ipsius ad illum, quas et sanctissimus
Coelestinus papa magnae Romae ut proprias
suscepit, apparet.
Haeret. Multa quidem habens quae ad praedicta dicam,
nolo prolongare sermonem, hoc enim forsan
et inutile et laboriosum sit: unum vero breviter
exigo canonicis testimoniis demonstrari mihi, utrum
ea quae Dei Verbi carni contigerunt, ut ais, oporteat
de ipsius humanitate dici, sicut olim praeveniens
dixit.