PL 67, col. 1174

Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne

Rust. Bene quaesisti: hoc enim et ordo exigit, et
ideo mox dicetur ex epistola sanctissimi Cyrilli archiepiscopi
Alexandriae, ad sanctae memoriae Joannem
archiepiscopum Antiochiae magnae, per quam
universalis sanctarum Dei Ecclesiarum facta est pax:
« Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum, Deum perfectum, et
hominem perfectum ex anima rationali et corpore;
ante saecula quidem ex Patre secundum deitatem, in
ultimis vero diebus propter nostram salutem ex Maria
Virgine genitum secundum humanitatem; consubstantialem
Patri eumdem secundum deitatem, et
consubstantialem nobis secundum humanitatem:
duarum enim naturarum unitio facta est, propter
quod unum Christum, unum Filium, unum Dominum

confitemur. Circa hanc inconfusae unitionis intelligentiam
confitemur sanctam Virginem, Dei genitricem;
eo quod Deus Verbum incarnatus sit et inhumanatus,
et ex ipsa conceptione sibimetipsi illud
templum elegerit ex ipsa susceptum. Evangelicas
vero et apostolicas de Domino voces, scimus deiloquos
viros quasdam quidem communificantes, quippe
in una persona; quasdam vero dividentes, quippe ut
in duabus naturis; et quasdam quidem Deo decibiliter,
secundum deitatem Christi; quasdam vero humiles,
secundum humanitatem tradentes. Has vestras
adeuntes sanctas voces, sic quoque nosmetipsos
sapere invenitis [( unus enim Dominus, una fides,
unum baptisma [Ephes. IV, 5] )] ; glorificavimus omnium
Salvatorem Deum, invicem congaudentes, quoniam

a Deo inspiratis Scripturis et traditioni sanctorum
Patrum nostrorum convenientem habent fidem,
tam quae apud nos, quam quae apud vos sunt
Ecclesiae. » Haec ipsa vero, et in epistola ejus ad Nestorium
dicta sunt; de qua quae ad hoc idem pertineant,
ad testimonium coaptabimus inferius, praedictis
intellectibus apta existentia: nunc autem sermoni
imponam finem. Quia igitur calumniamini nos,
tanquam qui duas dicentes Domini nostri Jesu Christi
naturas, et ex hoc necessarie Dei et hominis genitricem
introducentes, haereticum introduceremus
dogma, demonstrare coactus sum quia nec hoc
quod secundum consequentiam introducitur haereticum
sit, quod per divinam gratiam competenter
effecimus.
Haeret. Quot igitur sunt unius Christi substantiae?
Rust. Duae.
Haeret. Quare?
Rust. Quia duabus integris, id est perfectis naturis,
consubstantialis est Christus.
Haeret. Ergo et duo, seu certe multi, sunt Christi,
aut multae personae, quia multis personis consubstantialis
est Christus.
Rust. Sed ad consubstantialia semper vicissitudinem
recipit, sive respondet, vel adaequatur naturarum
numerus; sed non etiam similiter respondet numerus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.