PL 67, col. 528

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

gravi necessitate respondere constringerer, vix mihi
septem dierum induciae datae sunt, in quibus erant
etiam duo festi. Unde, ut omnia dicerem, quae magis
necessaria judicabam, ex his libris aliquanta decerpsi:
quia non occurrebam omnia nova dicere, siquidem
tria millia versuum excedit illa responsio.
Sane quoniam, sicut dixi, necdum a me pertractati
fuerant iidem libri, quaedam testimonia pro mendositate
codicum ex quibus ea posueramus, vel pro incuria
translatorum, aliter continebant, quae sic etiam
in illam responsionem transcripta sunt. Idcirco igitur
praeloqui ac praemonere curavi, ut neminem qui memorata
responsione perlecta hos contigerit libros
offendat ista diversitas; sed illic ignoscat festinanti,
et huic potius credat. Nam et aliqua ibi cum perturbatione

prolata moderatius hic ordinatiusque tractata
sunt.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Justinianus, in confessione fidei suae, unum de Trinitate crucifixum, beatam Mariam vere et proprie matrem Dei, et Christi duas esse naturas recte professus sit.
Confessionem tuae fidei, clementissime imperator,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.