PL 67, col. 529

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

magni concilii Chalcedonensis definitionibus
consonantem, et approbavi semper, et adversus multorum
contradictiones asserui. Nam cum duae nunc
ferveant haereses ab eodem concilio refutatae, quae
contentione quidem contraria, sed detestatione simili,
mysterium divinae incarnationis oppugnant, Nestorianorum
dico et Eutychianorum: quid salubrius
vel quid evidentius adversus utramque haeresim dici
potuit, quam quod ipse confessus es, unum de Trinitate
pro nobis crucifixum? quem magnum Deum te
credere docuit Apostolus dicens: Apparuit enim
gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens
nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria,
caste et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes
beatam spem et adventum gloriae magni Dei

Salvatoris nostri Jesu Christi [(Tit. II, 2)]
. Propter
quod etiam beatam Virginem Mariam vere et proprie
matrem Dei esse dixisti. Non enim alium scis
Deum Verbum, et alium Jesum Christum, quem in
duabus naturis unum eumdemque pronuntiasti consubstantialem
esse Patri secundum deitatem, et consubstantialem
nobis eumdem secundum humanitatem;
et de quo consequenter etiam hoc dixisti:
« Nam sicut est in deitate perfectus, ita idem in humanitate
perfectus est. » Quae omnia certum est te
juxta Chalcedonensis concilii sententiam protulisse.
Nam unum esse de Trinitate Dominum Jesum Christum,
ex ejusdem synodi allocutione, quam ad Marcianum
principem fecit, evidenter ostenditur. Ubi
cum beati Leonis Ecclesiae Romanae praesulis epistolam

contra haereticorum maledicta defenderet, post
aliquanta sic ait: « Facile est advertere quod, ambiguitate
quaestionis exorta, Patrum interpretationibus
nostram confessionem coaptasse cognoscimur, satisfacientes
quod in nullo discordem intelligentiae eorum
detulerimus animum, sed his utamur testibus
ad nostrae fidei firmitatem. Sic Athanasii ad Epictetum
amplectimur litteras; sic tanquam propriam
Gregorii ad Cledonium epistolam ubique praeferimus.
Et quid oportet plura dicere? Si enim per epistolas
Ecclesiae dogmata declarari pro unaquaque
quaestione dignum culpa judicant, ipsum imprimis
beatissimum Cyrillum quilibet poterit denotare, qui
litteris suis quod sentiebat Orientalibus expressit;
nec non et magnum Proclum huic vituperationi subjiciet,

qui eisdem Orientalibus volumen ad Armenos
pro fidei congruentia destinavit. His autem consociabitur
ad culpam et sapientissimus Joannes Antiochenus
episcopus, qui haereticorum maledicta rejiciens,
et apostolicae doctrinae dogma declarans, totius
Orientis confessionem, velut ex uno ore sanctissimo
Proclo et ei qui per idem tempus mundi regebat
gubernacula, destinavit. » In hoc autem volumine ad
Armenos, quod, ut memorata synodus ait, magnus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.