PL 67, col. 531

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

vere et proprie matrem Dei esse dixisti, in eadem
synodi allocutione invenimus esse firmatum, ubi dictum
est: « Verum non latuit indormitabilem oculum
naturae communis inimicus, sed tanquam luminaria
confestim Patres nostros, his quos tenebrarum
pervaserat error, ostendit; qui cunctis reserarent
intelligentiam fidei, et incarnationis diligenter
beneficia praedicarent: quomodo dispensationis sacramentum
sit ab initio ex vulva dispositum; quomodo
et Dei genitrix sit virgo vocitata propter eum
qui virginitatem ejus dignatus est etiam sacrare post
partum, vulvamque, ut decebat Deum, integritate
signare; quomodo secundum veritatem mater Dei
dicta sit propter carnem, quam ex se omnium Domino
ministravit. » Ecce et hoc ostensum est, quoniam

eadem sancta synodus docuit quod illa virgo
Dei genitrix secundum veritatem vocata sit, propter
carnem quam ex se omnium Domino ministravit.
Nec interest utrum secundum veritatem, id est, vere
Dei mater vocetur; an vere et proprie, sicut ipse
confessus es. Nam quod Joannes apostolus dicit verum
Dei Filium, ipsum Paulus proprium dicit. Sic
enim scribit: Scimus quoniam Dei Filius venit, et dedit
nobis intellectum, ut sciamus quod est verum et simus
in vero Filio ejus Jesu Christo [(I Joan. V, 20)]
.
Hic autem scribens Romanis ait: Si Deus pro nobis,
quis contra nos? qui etiam Filio suo proprio non pepercit,
sed pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom.
VIII, 31)]
. Non igitur est aliud quod Dominum nostrum
Jesum Christum Joannes verum Dei Filium
vocat, quam quod eum proprium Dei Filium Paulus

appellat. Et ideo non aliud putandum est etiam quod
sancta Chalcedonensis synodus beatam Mariam vere
matrem Dei esse confessa est, quam quod eam ipse
confessus es vere et proprie matrem Dei. Quod si cui
minus hoc sufficit, et adhuc eam vere et proprie Dei
matrem dubitat appellare, pleniorem de hoc ipso
rationem quam inferius reddemus exspectet. Quia
vero simul secundum Chalcedonense concilium,
etiam in duabus naturis Dominum Jesum Christum
confessus es, ipsius concilii definitione monstratur:
in qua statuit unum eumdemque Christum, Filium
Dei unigenitum, in duabus naturis, sine confusione,
sine conversione, sine divisione et sine separatione
esse noscendum; nusquam naturarum differentia per
unitatem penitus amputata, magis autem salva proprietate

utriusque naturae. His igitur omnibus probatur
confessio fidei tuae magni concilii definitionibus
consonare. Propter quod etiam nos et congratulati
semper ejus rectitudini sumus, et pro ea de te

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.