PL 67, col. 532

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

maxime gloriati. Quid enim prius laudetur in homine?
quid excellentius decet in principe, quam catholica
fides, quae totius nostri boni est fundamentum, et
sine qua nihil in nobis est bonum? Omne enim quod
non ex fide peccatum est.
CAPUT II. Quod Eutychiani sub trium Capitulorum nomine concilium Chalcedonense fraudulenter oppugnent: quibus antequam respondeat, fidei suae confessionem exponit.
Sed rogo, clementissime imperator, ut rationes
meas vel gratanter, vel patienter accipias. Nam demonstrare
proposui quoniam pro ejusdem fidei quam
tenes defensione, et propter Chalcedonensium custodiam
decretorum, quibus et manifesta est et firmata,

his qui nuper contrariam eis sententiam protulerunt
consentiendum esse non duxi. Inquietus enim et impudens
haereticorum spiritus, qui facilis et promptus
ad impugnanda vetera constituta, in confusionem
suam semper extollitur, quia saepe frustratus est,
cum evidenti contradictione Chalcedonensis decreta
concilii subvertere niteretur; obliqua nunc et obtecta
malignitate subrepens, intelligi non posse credidit
suae factionis insidias. Invenit autem desideratam occasionem
ex furore quorumdam qui sub nomine
Christiano latenter in Ecclesia gentile Origenis dogma
sectantur. Et quia per instantiam tuae religionis
ejusdem profani dogmatis iterata damnatio est, hinc
ejus sectatores exarserunt adversus Ecclesiam, quaerentes
eam quacunque possent immissione turbare.

Et hoc totum publicam notitiam non effugit, praesertim
cum et Domitianus Ancyrensis quidem civitatis
episcopus provinciae primae Galatiae, qui fuit ipsius
Origenianae haeresis manifestus assertor, per libellum
quem ad beatissimum papam Vigilium scripsit, Deo
extorquente confessus est, quod ejus complices Origeniani,
cum viderent non se posse proprium dogma
defendere, neque sibi quidquam spei de conflictu
restare, ad ultionem eorum quae contra Origenem
gesta sunt, haec Ecclesiae scandala commoverunt.
Horum igitur satellitio fungens Eutychianorum perfidia,
ea quae per se contra Chalcedonense concilium
nequidquam saepe tentaverat, per ipsos latenter
aggressa est qui nobis non videbantur in hac
parte suspecti. Nec tamen et illi magnam synodum

palam reprehendere praesumpserunt; magis autem
sub quodam colore defensionis, quam tuae pietati
commendabat fallax eorum promissio, robur ejus infirmare
conati sunt. Jactabant enim, sicut optime
nosti, quod omnes Eutychiani qui decretis ejus offenduntur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.