PL 67, col. 533
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
communicarent Ecclesiae, si epistola venerabilis
Ibae Edesseni episcopi ad Marim Persam scripta,
quam praedicta synodus, cum pro ea memoratus
Ibas tanquam injuriosus in beatum Cyrillum accusaretur,
pronuntiavit orthodoxam, damnaretur quidem
ut Nestoriana, sed approbata fuisse a synodo
negaretur. Hoc agentes astute, ut dum nescios et
ignaros advocant, quod per falsam et impudentissimam
negationem defendi synodus possit, quaecunque
mendacia Eutychiani in reprehensione ipsius
epistolae dictarent, nemine jam resistente, vel hinc
satagente, scriberent nostrorum, quod valde lugendum
est, subscriptionibus affirmanda: ut cum postea,
quod facillimum erat sola gestorum prolatione,
suscepta fuisse ab illo concilio monstraretur,
nil jam superesset, quod Eutychianis de Nestoriano
dogmate semper illud infamantibus respondere possemus.
His igitur ita fraudulenter agentibus, ac
nescio quam promittentibus unitatem, quae, si etiam
sequeretur, confusio potius dicenda erat, illud exsecrandum
horrendumque concessum est, ut epistola
quam sancti illi venerabiles Patres orthodoxam probaverunt,
non sola saltem, sed cum suis approbatoribus
esset anathematizata. Et ideo tam nefariae occursurus
audaciae, quoniam satis ipsorum Eutychianorum
consuetudinem habemus expertam, quod omnibus
pro veritate sibi resistentibus Nestorianorum crimen
imponant, fidem meam imprimis quam de salutifera
incarnatione Domini nostri Jesu Christi teneo, non
solum simplici sermone aperire, quod in tuae confessionis
approbatione jam feci, sed etiam documentis
necessariis affirmare, atque adversus impugnantes
defendere statui: ut eorum calumnias quanta valeo
manifestatione veritatis evitem, quorum fraudes
mendaciaque detegere, et errores proposui refutare.
Id autem facio, ne animos quorumque simplicium
qui nos ignorant, nostri nominis infamatione, a veritate
agnoscenda quam insinuaturi sumus, avertant.
Nam et hoc bene compertum est, quod non solum
Eutychiani de sua vanitate convicti Nestorianos, verum
etiam ipsi Nestoriani quos non minus redarguit
fidei nostrae defensio, econtra nos de Eutychiana haeresi
criminantur. Et licet ista nec expavescamus,
nec quasi nova miremur, quoniam sic aliquando
etiam patres nostros Ariani velut Sabellianos, Sabelliani
vero velut Arianos mendaciter infamabant,
oportet nos tamen, sicut monet Apostolus [(Rom. XII,
17)] , providere bona, non tantum coram Deo, sed
etiam coram omnibus hominibus, criminationes detrahentium,
praesertim in causa fidei, praevenire. Et