PL 67, col. 536

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

Evangelio exponit verba Domini dicentis: Si quis sitit,
veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit
Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
Ubi subsecutus adjecit: Hoc autem dicebat de Spiritu,
quem accepturi erant credentes in eum. Nondum
enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat
glorificatus [(Joan. VII, 37)]
. In sanguine vero Filium
significans, quoniam ipse ex sancta Trinitate communicavit
carni et sanguini. Non ergo ait Joannes
apostolus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto,
tres sunt personae quae testificantur in terra, spiritus,
aqua et sanguis, et hi tres unum sunt. Quid
ergo pro Joanne respondent apostolo? Qui sunt hi
tres, qui in terra testificari, et qui unum esse dicuntur?
num dii? num patres? num filii, aut spiritus

sancti? Non utique, sed hi tres, Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus sunt, tamenetsi non invenitur unum
nomen, quod de omnibus communiter masculino
genere praedicetur, sicut communiter de illis personae
praedicantur genere feminino. Aut si forsitan ipsi
qui de verbo contendunt, in eo quod dixit: Tres sunt
qui testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et
hi tres unum sunt, Trinitatem quae unus Deus est,
nolunt intelligi, secundum ipsa verba quae posuit
pro apostolo Joanne respondeant. Nunquid hi tres,
qui in terra testificari et qui unum esse dicuntur,
possunt spiritus, aut aquae, aut sanguines dici? Quod
tamen Joannis apostoli testimonium beatus Cyprianus
Carthaginiensis antistes et martyr in epistola sive
libro quem de Trinitate scripsit, de Patre et Filio
et Spiritu sancto dictum intelligit. Ait enim [(tom. II)] :

« Dicit Dominus, Ego et Pater unum sumus [(Joan. X,
30)]
; et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto
scriptum est, et hi tres unum sunt [(I Joan. V, 7)]
. »
Proinde considerare debent qui verborum captionibus
supervacue student, quia non simul et conjuncte
dicimus unum Filium ex Trinitate crucifixum, ut
tres aut duos filios inducere videamur; sed prius dicentes,
quod magna synodus confirmavit, unum ex
Trinitate incarnatum, vel passum, vel crucifixum,
cum interrogati fuerimus, quem unum de Trinitate
dicamus, recte postea respondemus, Filium. Non
autem recte simul diceretur unus filius ex Trinitate
incarnatus, aut passus, aut crucifixus. Sed non
est consequens ut quae simul non recte dicuntur,
etiam singillatim non recte dicantur. Ac ne hoc dissimulent

intelligere, aut fortasse non possint, verborum
suorum vel convincantur vel admoneantur
exemplo. Nam et ipsi, cum recte dicant unam ex
Trinitate personam crucifixam, secundum quod ille
etiam vir beatus et doctrinae admirabilis Augustinus,
in opere quod scripsit de Praedestinatione et perseverantia
sanctorum, docet: « Fidelis qui in eo veram
naturam credit et confitetur humanam, id est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.