PL 67, col. 537

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo Verbo,
in unicum Dei Filium sublimatam: ita ut qui suscepit,
et quod suscepit, una esset in Trinitate persona. »
Cum igitur et ipsi, quemadmodum docuimus,
juxta doctrinam Patrum recte dicant unam
ex Trinitate personam crucifixam; et item interrogati
cujus eamdem dicant esse personam, recte respondeant,
Filii; non tamen quod singillatim recte
dicunt, etiam simul et conjuncte recte dicere poterunt,
id est, unam personam Filii ex Trinitate crucifixam,
quasi duae personae sint Filii. Sicut ergo,
quamvis non recte simul dicatur una persona Filii
ex Trinitate crucifixa, et recte item de ipsa persona
singillatim dicitur quod Filii sit: ita quamvis
non recte simul dicatur, unus filius ex Trinitate

crucifixus, recte tamen singillatim dicitur unus ex
Trinitate crucifixus, et item de ipso uno quod Filius
sit. Quocirca, recte dicitur unus ex Trinitate crucifixus,
et una ex Trinitate persona. Sed unam dicere
personam Nestorianorum nova subterfugia minus
excludit: qui convicti innumeris testimoniis Patrum,
quod Deus Verbum et assumptus homo una persona
sit, pro auctoritatis dignitate ab eis hoc vel existimant
dictum, vel existimare se fingunt, ut sic homo
Jesus Christus dicatur Verbi gessisse personam, sicut
etiam gessit Apostolus, qui scribens ad Corinthios
dicit: Nam et ego quod donavi, propter vos in persona
Christi, ut non circumveniamur a Satana [(II Cor.
II, 10)]
; non ut unus idemque esset Deus et homo.
Cum vero et unus ex Trinitate, et una ex Trinitate

persona pro nobis crucifixa recte dicatur, hanc utilitatem
qua fraus Nestorianorum a sancta et magna
synodo sufficienter exclusa est, intelligere et approbare
jam debent qui dici nolebant unum de Trinitate
pro nobis incarnatum, vel passum, vel crucifixum.
Qui etiam si nulla invitaret utilitas, neque hoc esset
tantae synodi auctoritate firmatum, modestius facerent
acquiescere sapienti Gregorio, qui de vocabulorum
diversitate dissidendum non esse decrevit [(Gregor. Nazianzenus orat. 39)] .
In eo enim sermone
cujus est titulus: De luminibus, ita locutus est:
« Deum cum nomino, uno lumine illustramini, simul
et tribus. Tribus quidem, secundum uniuscujusque
proprietates sive personas. Nihil enim pro vocabulorum
diversitate dissidendum est, cum ad eumdem

sensum omnium diversitas provocet intellectum. »
Dum igitur et magna nos ad hanc confessionem invitet
utilitas, et non inaudita et nova sit illa vox de
qua nobis deliberare sit liberum an admitti debeat,
quam divinarum Scripturarum testimoniis convenire
etiam a tantis Patribus confirmatum esse docuimus,
nihilque de verbo sit dissidendum, placere omnibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.