PL 67, col. 538

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

debet ut unus ex Trinitate, vel de Trinitate, crucifixus
pro una persona dicatur. Quanquam si quis
rem diligenter attendat, et altius causam repetat, inveniet
quod non sic dicimus, unus pro una persona,
sed potius una persona pro uno ex Trinitate dicatur.
Nam sic Ecclesia Christi, etiam cum necdum ad distinctionem
Patris et Filii et Spiritus sancti uteretur
nomine personae, tres credidit et praedicavit, Patrem
et Filium et Spiritum sanctum; sicut testimonio
Joannis supra docuimus, quo dictum est: Tres
sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et
sanguis; et hi tres unum sunt [(I Joan. V, 7)]
. Personarum
autem nomen, non nisi cum Sabellius impugnaret
Ecclesiam, necessario in usum praedicationis
assumptus est; ut qui semper tres crediti sunt et

vocati, Pater et Filius et Spiritus sanctus, uno quoque
simul et communi personarum nomine vocarentur.
Deinde etiam subsistentiae dictae sunt, quoniam
Ecclesiae placuit, ad significandam Trinitatem, et hoc
nomen distinctioni personali tribuere. Quaestio itaque
aliquando de novo nomine personae et subsistentiae
fuit, utrum ad significandam Trinitatem, quae Deus
est, deberet admitti, sicut et ipsius Trinitatis nomen
admissum est: non de eo quod semper tenuit et
praedicavit Ecclesia, quia tres sunt qui testificantur
in terra, et hi tres unum sunt. Unde etiam memoratus
vir Augustinus in quinto decimo de Trinitate libro [(Cap. 3)] :
« Clarum, inquit, est in substantia veritatis,
non solum Patrem Filio non esse majorem,
sed nec ambos simul aliquid majus esse quam solum

Spiritum sanctum; aut quoslibet duos in eadem Trinitate
majus aliquid esse quam unum; aut omnes
simul tres, majus aliquid esse quam singulos. » Nec
ait vir cautissimus et sapientissimus ambas personas
simul aliquid esse majus in substantia veritatis quam
solum Spiritum sanctum, quod quidem recte, si vellet,
diceret; sed potius ambos: neque ait quaslibet
duas personas in eadem Trinitate majus esse aliquid
quam unam, sed quoslibet duos in eadem Trinitate
majus esse aliquid quam unum; neque dixit omnes
simul tres personas majus aliquid esse quam singulas,
sed omnes simul tres majus aliquid esse quam
singulos. Quod si hujusmodi locutiones ex dictis probatissimorum
Patrum velim colligere, ante me tempus
quam exempla deficiet. Nihil est igitur quod de

verbo reprehendamur, dicentes unum de Trinitate
incarnatum, sive passum, sive crucifixum. Quod
etiam sancta Chalcedonensis synodus, divinarum
Scripturarum auctoritate et antiquissimorum Patrum
testimoniis informata, videns a magno Proclo ad
Armenos utiliter scriptum, et a sapientissimo Joanne
Antiocheno et caeteris orientalibus episcopis in concilio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.