PL 67, col. 553

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

proferente habentem irreprehensibilem fidei confessionem,
et hanc affirmante a vestra sanctitate compositam,
et ab his qui illic sunt religiosissimis episcopis.
Habet autem ita conscriptio, quae et in his
verbis inserta est huic epistolae. » Et post aliqua:
« Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum, Deum perfectum et hominem
perfectum ex anima rationali et corpore, ante saecula
quidem de Patre natum secundum deitatem; in ultimis
vero diebus eumdem propter nos et propter nostram
salutem, de Maria virgine secundum humanitatem;
consubstantialem Patri eumdem secundum deitatem,
et consubstantialem nobis secundum humanitatem.
Duarum enim naturarum adunatio facta est: propter
quod unum Christum, unum Filium, unum Deum

confitemur. Secundum hanc inconfusae unitatis sententiam,
confitemur sanctam Virginem Dei genitricem
Mariam, propter quod Deus Verbum incarnatus et
homo factus, ex ipsa conceptione adunavit sibi
quod ex ea sumptum est templum. Evangelicas vero
et apostolicas de Domino voces scimus viros divini
verbi praedicatores alias quidem conjungentes tanquam
de una persona, alias vero dividentes tanquam
de duabus naturis; et alias quidem convenientes Deo
secundum deitatem Christi, alias vero humiles secundum
humanitatem ejus tradentes. His vestris sacris
vocibus intendentes, et sic etiam nosmetipsos sapere
reperientes (unus enim Dominus, una fides, unum
baptisma), glorificavimus omnium Salvatorem Dominum,
invicem nobis ac vobis congaudentes: quoniam
Scripturis divinitus inspiratis, et traditioni sanctorum

Patrum nostrorum convenientem habent fidem
quae apud nos et quae apud vos sunt Ecclesiae. »
Proinde cum Cyrillus in hac confessione, per quam a
se removit indignae suspicionis invidiam, et cum
orientalibus aliarumque provinciarum Ecclesiis adunatus
est, sic duarum naturarum unitionem factam
dicat in Christo, quia utique unius personae et substantiae
sunt eaedem duae naturae, ut evangelicas et
apostolicas de Domino voces alias quidem conjungendas
fateatur tanquam de una persona, alias vero
dividendas tanquam de duabus naturis: quomodo
Eutychiani vel Acephali ex ejusdem beati Cyrilli dictis,
non duas Christi naturas, sed unam ex duabus
compositam nituntur astruere? Nam si evangelicae et
apostolicae de Domino voces, non de una composita,

sed tanquam de duabus naturis loquuntur, sine dubio
Christum in duabus naturis esse testantur. Proinde
quaenam dicta beati Cyrilli sine ulla expositione ac
dijudicatione sequenda sunt, vel si ejus, ut diximus,
alia veluti ab his dissonantia videantur? eane pro
quibus vel pro quorum similibus sinistram suspicionem
incurrit; an illa ex quibus ab ipsa suspicione
purgatus est? Illa profecto sine interpretatione qualibet,
sicut perspicue claret, indubitanter accipienda
sunt, quae omnem suspicionem dubitantibus abstulerunt.
Et ideo quaecunque et quantacunque ab eis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.