PL 67, col. 554

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

falsa vel male interpretata, contra definitionem synodi
Chalcedonensis, etiam ex beati Cyrilli nomine proferantur,
his quibus est in Ephesina synodo, ipso
primum decernente, Nestorius improbatus, et quibus
postea apud consacerdotes suos ipse purgatus est,
praeferri vel conferri non poterunt. Hoc quoque considerationi
lectoris accedat, quod jam Nestoriana haerese
universam Ecclesiam scandalizante, et Eutychiana
necdum exorta, Cyrillus ista protulerit; et non mirabitur
si minus contra Eutychianorum quam contra
Nestorianorum vigilavit errorem. Verum nec illud
arbitror omittendum, in quo et amplius praedictorum
orientalium Patrum pro catholicae fidei conservanda
integritate libertas, et ipsius beati Cyrilli in hoc
ipsum manifestata confessio est. Nam cum minus

utilitati Ecclesiae sufficere videretur, ut solis epistolis
quae ad paucorum possent pervenire notitiam, in hac
fide confessionem mutuo sibi communicarent iidem Domini
sacerdotes; memoratus venerabilis Paulus Emesenus
episcopus illic in Alexandrina ecclesia, ipso
praesente beato Cyrillo, de incarnatione Domini disputavit:
in quo sermone [(Concil. Ephes. p. III, homil.
2)] inter alia dicit: « Quid est, Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
, hoc est,
in nostra natura? Vide Joannem duas naturas praedicantem
et unum Filium; aliud tabernaculum, et aliud
quod in tabernaculo; aliud templum, et aliud quod
inhabitat Deus. Attende quod dicitur. Non dixit alius
et alius, tanquam de duabus personis aut duobus
Christis, aut de duobus filiis; sed aliud et aliud,
tanquam de duabus naturis. Quando ergo dixit,
habitavit in nobis,
et praedicavit duas naturas; tunc
intulit, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti.
Non dixit duorum filiorum, sed quasi Unigeniti. »
Post hunc vero memorati venerabilis episcopi
Pauli sermonem, sanctus Cyrillus alloquitur populum,
dicens: « Beatus propheta Isaias praedicans suaviloquia
futurorum in Christo magistrorum, dicit: Haurite aquas cum laetitia de fontibus Salvatoris
[(Isa.
XII, 3)]
. Ecce igitur hausimus aquam de sancto fonte;
dico autem de magistro praedicante, qui sancti Spiritus
epulis illustratus, disseruit nobis magnum et sacrum
Salvatoris mysterium, per quod salvati sumus
credentes in eum, etc. » Cum igitur in duabus naturis
Christum non sola synodus Ephesina praedicandum
esse perhibeat, verum etiam beatus Cyrillus

in sua per quam Orientalibus communicavit epistola
omnes Aegyptios sacerdotes eamdem fateatur habere
doctrinam, dicens, Scripturis divinitus inspiratis et
traditioni sanctorum nostrorum, convenientem habent
fidem quae apud nos sunt et quae apud vos sunt
Ecclesiae: insuper etiam Paulum Emesenum episcopum
coram se et in sua ecclesia disputantem de duabus
Christi naturis, atque id ipsum repetitione creberrima
commendet et magnis extollat praeconiis,
populo etiam qui sermocinanti aderat acclamante,
sicut legitur, atque dicente, « Bene dixisti, episcopo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.