PL 67, col. 611

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

non Diodorum quoque damnaverunt? An quia ipse
non est laudatus in Chalcedonensi concilio, non eum
judicaverunt esse damnandum; Theodorum vero
damnaverunt, quia et in epistola Ibae quam pronuntiavit
orthodoxam, et in decretis synodi Orientalis
quae approbavit idem Chalcedonense concilium, invenitur
laudatus, ut auctoritatem ipsius concilii huus
damnatione calcarent? Ita plane est, et hoc negare
nullus sapiens potest. Nam prius utique et amplius
magistrum ejus Diodorum damnarent, velut communis
erroris auctorem. Verum ego promere non
omittam, qualecunque illud est, quod hic videri
potest eorum defensioni competere. Fortassis enim
dicentes: Si quis non anathematizat Theodorum
Mopsuestiae et ejus dogmata, in eo quod adjecerunt,

eosque qui aut similia ei sapuerunt, sanctum Diodorum
intelligi voluisse dicentur. Sed cur, obsecro,
si auctoritatem secuti sunt beati Cyrilli, magis et
prius Diodorus magister ejus nominatus non est,
ut ita saltem decerneretur; si quis non anathematizat
Diodorum et ejus dogmata, anathema sit, velut
quibus male Theodorum dicitur imbuisse; et deinde
sequeretur, eosque qui aut similia ei sapuerunt, aut
sapiunt. Nunc autem in Theodoro ejus discipulo intentio
aperta et manifesta dirigitur, Diodorus vero
non dinumeratur, vel si et ipse subintelligitur abdicandus.
Deinde sic beatus Cyrillus in accusationem
sancti Diodori aliquid scripsisse dicitur, ut nihil in
ejus defensionem scripsisse dicatur; in accusationem
vero Theodori sic aliquid scripsisse dicitur, ut

etiam in ejus defensionem scripsisse monstretur.
Clarum est itaque, si videre velimus, quod propterea,
non denominato Diodoro, Theodorum cum
suis dogmatibus, et eos qui ei non dicunt anathema,
damnaverunt, quia laudatus est et in epistola venerabilis
Ibae quam synodus pronuntiavit orthodoxam,
et in epistolis Orientalium Patrum quibus auctoritatem
praecipuam detulit. Alioquin, si error consideretur
qui fuisse jactatur amborum, idem Diodori qui
Theodori dicitur. Si persona magistri atque discipuli,
aut solus, aut prius nominatum condemnandus
erat auctor erroris. Si auctoritas beati Cyrilli, Diodorus
evidenter et sine ambiguitate culpandus; contra
quem sic invehi dicitur, ut pro illo non inveniatur
alia Cyrilli sententia. Cur igitur adversus

Theodorum nimis, adversus Diodorum nihil? Quis in
haec paululum cordatus attendens non statim factionis
haereticae dolos intelligat, quod solus denominatus
est in causa communi Theodorus; cum si non
uterque, sed alter eorum denominandus esset,
Diodorum potius denominari deceret? Et idcirco
frustra negatur, quod lucet omnibus, et luce clarius,
vel si nolimus, apparet, quoniam ut haec agerentur
contra Theodorum, non Ecclesiae opus erat judicare
de mortuo; sed haereticis potius Chalcedonensi praejudicare
concilio. Quod si dicunt propterea se non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.