PL 67, col. 612
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
ausos fuisse condemnare beatum Diodorum, quoniam,
sicut et inferius ostendemus, optimum et
maximum testimonium habet sancti Athanasii, et
Petri atque Timothei Alexandrinorum antistitum, et
Basilii Caesariensis, et Joannis Constantinopolitani, et
Epiphanii Cyprii, et episcoporum Aegyptiorum, qui
in exsilium relegati a Valente imperatore fuerant, et
concilii centum quinquaginta sacerdotum, qui cum
ipso Diodoro in hanc urbem contra Macedonium convenerant,
quibus tantis ac talibus Cyrillus non erat
praeferendus, omitto nunc respondere, quod nec in
causa Theodori solus Cyrillus tantis Patribus, quorum
et ille testimonio commendatur, praeferri debuerit.
Hoc unum interim teneo, quoniam et ipsi
docent, justa ratione dictante, beati Cyrilli se judicium
reliquisse. Incipiamus itaque jam praedictorum
venerabilium Patrum testimonia recensere, quibus
commendatur Diodorus, quem cum Theodoro pariter
et in eadem causa culpatum dicunt a Cyrillo, velut
ea docentem quae Nestorius docuit: ut quia sine magistro
suo cum quo illi causa communis est, non
potuit juste Theodorus condemnari, cum probaverimus
Diodorum non esse damnandum, multo amplius
manifestum fiat omnibus pro solo praejudicio
synodi Chalcedonensis, inique Theodorum fuisse
damnatum. Beatus igitur Athanasius ita memorato
sancto Diodoro scribit: « Domino meo filio et amantissimo
consacerdoti, episcopo Tarsi Diodoro, Athanasius
in Domino salutem. Gratias Domino meo, qui
ubicunque suam doctrinam fundat, et maxime per
filios proprios, qualem et te ipsum res ipsa demonstrat.
Etenim antequam scriberet vestra reverentia,
cognovimus quanta gratia facta est in Tyro per
tuam perseverantiam; et congaudemus tibi, quia
per te cognovit et Tyrus rectum verbum pietatis. Et
ego quidem occasionem assumens scripsi tibi, dilectissime
et amantissime. Tu vero quomodo me scribente
non rescripsisti, miratus sum. Itaque non sis
segnis scribere continue; sciens quia sicut filius requiescere
me facis patrem, et sicut praeco veritatis
superlaetificas me. Et nihil contendas adversus haereticos,
sed silentio verbositatem illorum supera, mansuetudine
malitiam. Sic enim sermo tuus, sale conditus,
habebit gratiam: illi autem apud omnium conscientiam
culpabuntur. » Quid hic decernit vestra justitia,
serenissime imperator? Aequumne censetis
ut iste veritatis praeco Diodorus, cui tantum congaudet
vir doctus et bonus Athanasius, livoris et invidiae nescius,
quoniam per ejus perseverantiam rectum verbum
pietatis Tyrus quoque cognovit, ut etiam hortetur
eum scribere sibi continue, et requiescere se in
illo tanquam patrem dicat in filio, damnetur velut
haereticus, qui et ipse culpatus dicitur a Cyrillo?
Durum nimis est, ut hoc de vestra aequitate credamus.
Nam et ipsi praesumptores iniquum esse viderunt.
Si vero magister Diodorus condemnari velut