PL 67, col. 613

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

haereticus juste non poterit, contra quem sic invehi
dicitur, ut pro illo non inveniatur alia Cyrilli sententia,
quomodo in eadem causa, ut ferunt, pariter
accusatus, nisi in praejudicium synodi Chalcedonensis,
ejus discipulus Theodorus velut haereticus damnaretur,
contra quem sic invehi dicitur, ut etiam pro
illo inveniatur alia Cyrilli sententia? Petrus quoque,
successor ejusdem sancti Athanasii, scribens episcopis,
et presbyteris atque diaconis, pro vera fide in
exsilio constitutis dicit: « Amor, quo circa vos in
Christo gaudeo non permisit patienter ferre; imo
etiam scribens veluti non scribens sum, et iterum ad
scribendum compellor. » Et infra: « Consiliatoribus
igitur vobis in his quae incurrunt utor: et quid oportet
me facere sic semper perturbatum. Timotheo diffamante

se ipsum episcopum esse, ut per hoc confidentius
injuriet, et paternas leges infringat? Voluit
enim me anathematizare, et Basilium Caesareae, et
Paulinum, et Epiphanium, et Diodorum episcopos,
et soli Vitali communicare. » Ecce etiam Petrus,
Athanasii successor, aeque nefarium ducit Basilium
Caesariensem, Paulinum Antiochenum, Epiphanium
et Diodorum episcopos, tanquam propugnatores fortissimos
veritatis, anathematizare, et Vitali Antiocheno
alteri, quem Apolinaris ordinaverat, communicare.
Quis igitur istum Diodorum, quem cum
Basilio, et Paulino, et Epiphanio, ejusdem fuisse
doctrinae, Petro judicante cognovimus, vel si, ut ferunt,
cum Theodoro culpatus a Cyrillo credatur, pro
ejus sententia existimet esse damnandum? Aut quis

Theodorum sine ipso Diodoro, cum quo dicitur, ut
discipulus, a Cyrillo culpatus, pro ejus sententia,
et non pro synodi praejudicio, existimet esse damnatum?
Timotheus quoque, Petri successor, qui cum
ipso Diodoro pariter aderat concilio in hanc civitatem
regiam contra Macedonium congregato, sic ei
scribit: « Domino meo per cuncta honorabili, et
sanctissimo episcopo et consacerdoti Diodoro, Timotheus
in Christo salutem. Virtutem tuam, et vitae
perfectionem, et zelum rectae et apostolicae tuae fidei,
pro dignitate praedicare nequaquam potero, etiamsi
nimium properavero: non enim aequantur sermones
et res. Vobis ex certo donatum est, non solum credere
in Christum Jesum, sed etiam pro ipso pati.
Hanc tuam rectam et beatam circa Deum voluntatem,

et indeclinabilem circa pietatis mysterium conscientiam,
olim vobis inesse, et divinus papa noster
Athanasius attestatus est vestrae religiositati, et nos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.