PL 67, col. 662

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

custodisse mandata ejus, quaecunque mandavit Dominus
Moysi. Quamvis et ipsum nomen, sicut jam
diximus, quod orthodoxa vocata est, confessioni fidei
Christianae soleat a synodo distribui. Mirandum
tamen est quod illi dicant, pro transitoria et levissima
suspicione quam continet, non debuisse aut potuisse
orthodoxam judicari a synodo epistolam recte
de incarnationis Christi mysterio confitentem, qui
dixerint: Oportet aperte inspicere ad Marim epistolam,
omnia quidem sine Deo et impie dicentem. Nam
si eis justissimum visum est definire quod sine Deo
et impie dicat illa epistola, quae duas Christi naturas
in unitate personae confessa est; quomodo sanctae
synodo videretur injustum orthodoxam eam pro eadem
recta confessione fidei quam continet, pronuntiare,

cum eam non inveniatur in omnibus approbasse?
Et ideo si epistola venerabilis Ibae, et in confessione
fidei quam de Christo continet, approbanda est,
et in suspicione quam de beato Cyrillo conscriptor
ejus habuit, improbanda: judica, quaeso, religiose
imperator, utrum synodus culpanda sit, in cujus sententia
non ostenditur quod in omnibus eam probaverit,
an illi qui pronuntiare ausi sunt quod omnia
sine Deo et impie dicat. Sancta Chalcedonensis synodus,
quamvis in reverentissimo Iba nota verit quod
de beato Cyrillo falsa fuerit suspicatus; tamen et si
non faceret, ostenderetur, sicut diximus, jam formam
divinae Scripturae secuta, ut ejus epistolam pro
recta confessione incarnationis Christi, quae maxime
ad divinum cultum pertinet, pronuntiaret orthodoxam.
Isti vero cujus formam vel regulam secuti

dicentur, qui, pro hominis de homine suspicionibus,
etiam rectam de Christo confessionem nimis inconsiderate
simul impiam vocaverunt.
CAPUT III. Quod synodus epistolam Ibae damnare non potuit, quin Cyrillum itidem haereseos damnaret: quodque Cyrillus Nestorio respondens de industria parcius de duarum naturarum discretione locutus sit.
His autem praemissis, quae contra calumnias haereticorum
magni concilii sententiam sufficienter a
recepta, sicut jactant, beati Cyrilli vituperatione defendunt:
profecto jam colligis animo, pie princeps,
multo facilius nos illa posse refellere quae nec ab
ipsis venerabilis Ibae accusatoribus objecta in ejus
epistola criminantur: cujus integrum tenorem ex

synodi gestis, sicut promisimus, in hunc transferimus
librum. Post prooemia ergo sic habet [(Concil. Chalc.
act. 10)] : « In brevi autem luminosae tuae prudentiae,
quae in paucis multa cognoscit, qualia pridem et nunc
hic acta sunt, festinavimus indicare: scientes quoniam
quae vestrae sanctitati scribimus, et quae hic
aguntur, omnibus ibi positis per vestram sollicitudinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.