PL 67, col. 663

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

innotescent, quia nullam permutationem Scripturae
a Deo traditae susceperunt. Facio autem hujus
causae principium ex dictis quae et ipse cognoscis.
Contentio facta est, ex quo hic tua sanctitas fuit,
his duobus hominibus, Nestorio et Cyrillo, et conscripserunt
adversus se noxios libros, qui audientibus
fuerunt scandalum: Nestorius enim dixit in suis
libris, sicut et sanctitas tua novit, quia beata Maria
Dei genitrix non est, ut multi putarent ex haerese
Pauli Samosateni hunc esse qui dixit hominem purum
esse Christum. Cyrillus autem, volens Nestorii
libros destruere, lapsus est, et in dogma Apolinaris
inventus est incidisse. Conscripsit enim et ipse
similiter illi, quia ipse Deus Verbum factus est homo,
tanquam non sit differentia inter templum et inhabitantem

in eo. Conscripsit enim duodecim capitula,
quae puto et tuam cognovisse sanctitatem, quia una
natura est deitatis et humanitatis Domini nostri Jesu
Christi; et quia, sicut dicit, non oporteat dividere
voces dictas, quas vel ipse Dominus de semetipso
dixit, vel evangelistae de eo. Haec autem omni impietate
plena sunt antequam nos dicamus, sicut sanctitas
tua novit. Quomodo enim potest accipi, In
principio Verbum [(Joan. I, 1)]
de templo nato ex
Maria? aut illud, Minuisti eum paulo minus ab angelis [(Psal. VIII, 6)]
,
de deitate Unigeniti dici? Ecclesia
enim sic dicit, sicut et tua sanctitas novit, et sicut
a principio didicit, et confirmata est divina doctrina
ex libris beatorum Patrum, duae naturae, una virtus,
una persona, quod est unus Filius Dominus Jesus

Christus. Ob hanc contentionem, victores et pii imperatores
jusserunt primates episcoporum in Ephesinam
congregari civitatem, et coram omnibus libros
Nestorii et Cyrilli judicari. Sed antequam omnes
episcopi qui congregari jussi fuerant, in Ephesum pervenirent,
anticipans idem Cyrillus aures omnium
pigmento quod excaecat oculos sapientium, praeoccupavit.
Invenit autem causam ex odio quod erat
adversus Nestorium, et antequam adesset sanctissimus
et reverentissimus archiepiscopus Joannes, de
episcopatu Nestorium deposuerunt, judicio et inquisitione
non facta. Post duos autem dies damnationis
ejus venimus in Ephesum; et cognoscentibus nobis
quia in damnatione Nestorii quae facta est ab
eis, duodecim capitula quae a Cyrillo conscripta

sunt, contraria existentia verae fidei, posuerunt,
et firmaverunt, et consenserunt eis, tanquam verae
fidei consonantibus, omnes orientales episcopi
eumdem Cyrillum damnaverunt, et adversus
alios episcopos qui consenserunt ejus capitulis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.