PL 67, col. 921

Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne

nec volentibus nec nolentibus dicere contradixi:
quia nihil a me certum posse definiri, in hujus epistolae
capite jam praedixi.
11.
Caeterum si certa ad nos mandavit opinio (quod
firmare ideo dubito, quia nihil exinde tuis litteris intimatum
non inaniter cogito), miror quomodo hi qui
Dominum nostrum Jesum Christum negant unum
esse de sancta et individua Trinitate, confiteri eum
dicantur unum esse ex sancta et individua Trinitate.
Quid harum propositionum differentia moliatur, audire
cuperem; si liceret, praesentes interrogarem:
vellem dicere, si daretur sermonem sine studio contentionis
inserere. Si enim dicendus est unus ex Trinitate
Dominus Jesus Christus, propter unitatem
personae utique dicendus est, ut ostendatur quia ille

Deus unigenitus ipse factus est homo. Cur non ergo
dicatur etiam, de Trinitate, ut ostendatur similiter
pertinere ad essentiam Trinitatis, quia assumpta
servili forma contumeliam pertulit mortis? Sed si eo
sensu non dicitur unus esse de sancta et individua
Trinitate, sed ex sancta Trinitate Dominus Jesus
Christus, ut ostendatur nihil substantiae cum Trinitate
habere commune: sicut ideo nos dicimus ex
Deo, et non de Deo, quia alia est nostra, alia Dei
substantia (omne enim quod de aliquo fuerit, etiam
ut ex eodem aliquo sit necesse est; non tamen omne
quod ex aliquo erit, continuo etiam de eodem aliquo
esse potest: sicut omnia ex Deo, non tamen de Deo;
Filium vero unigenitum, et de Deo et ex Deo esse
rectissime confitemur); videt etiam prudentia vestra,

purum ab his hominem praedicari Dominum Jesum
Christum; et omnino hunc sensum, nisi forte
melius aut aptius exponatur, periculosissimum judicari.
Unde desistendum a contentionibus reor, exspectandum
potius persuadens, patienterque hanc
dubitationem ferendam, donec universalis Ecclesiae
auctoritate vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur
abjicienda. Neque enim fides vera, si de hac
sententia taceatur, minus praedicabitur; aut nisi per
hanc sententiam roboretur, minus firma existimabitur:
cum, etiamsi ita esset, sequi nos apostolica
verba plus deceret, ubi nobis dicitur: Verumtamen
in quod pervenimus, in eo ambulemus; et, Si quid aliter
sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit [(Philip.
III, 16, 15)]
. Ad hoc pervenimus, scire Dominum Jesum

Christum ex duabus atque in duabus substantiis
vel naturis, unam habere personam. Hoc teneamus,
hoc sapiamus, hoc praedicemus; et si quaedam verba
minus caute proferamus, aut plus forte solliciti taceamus,
velut si quid aliter saperemus, hoc quoque
Deus nobis revelabit.
EPISTOLA VI. AD PELAGIUM ET ANATOLIUM DIACONOS URBIS ROMAE. Pro epistola Ibae episcopi Edesseni, adeoque pro tribus capitulis concilii Chalcedonensis: adversus Acephalos.
1.
Dominis beatissimis et devotis obsequiis venerabiliter
prosequendis, sanctis fratribus et condiaconis,
Pelagio et Anatolio Ferrandus exiguus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.