PL 67, col. 922

Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne

Valde maximas sum passus angustias, quando
scripta vestra suscepimus, cujus perturbationis indicium
longa taciturnitas fuit. Nam si considerare dignemini
quam festinus esse soleam semper ad obediendum
jussionibus vestris, non minori devotioni
responsionis hujus deputabitis moras. Quare enim
diu silerem, nisi trepidarem, non veritatem dicere
de quaestione nuper exorta, silentibus sed adhuc
Africanis Ecclesiis, ante tempus proferre sermonem?
Simpliciter tamen, compellente jussione vestra, quod
credimus loquimur, ut scire dignemini quia vobiscum
corde, vobiscum fide, vobiscum secundum bonam
spem, vobiscum in charitate non ficta. Quaecunque
enim sapienter, breviter, veraciter intimatis,
eadem credimus, eadem sentimus, eadem loquimur.

2.
Verbis apostolicis suadeam ministros sedis apostolicae
gloriosos: State, et tenete traditiones quas didicistis [(II Thess. II, 14)]
.
Non expedit antiquorum
Patrum qui Chalcedonensi noscuntur interfuisse concilio
vituperari deliberationem, retractari judicium,
mutari sententiam: ne synodus venerabilis, apud
omnes Ecclesias Orientis et Occidentis per annos tam
plurimos sine aliqua dubitatione firmata, perdat subito
reverentiam suam; nec possit in definitionibus
fidei robur inflexibile custodire, si coeperit ex aliqua
parte fragilis aut reprehensione digna convinci. Quidquid
semel statuitur in concilio et congregatione
sanctorum Patrum, perpetuam debet obtinere jugiter
firmitatem. Qua enim fronte cantabimus: Quanta
audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt

nobis [(Ps. LXXVII, 3)]
; si quoties libet, toties licet
eorum decreta rescindere? Per illos sapientissimos
judices Ecclesia catholica dixit quod catholica
Ecclesia custodiret, vel potius quod usque nunc custodivit:
cur hodiernis nunc iterum disputationibus
minime tunc reprobatam reprobamus epistolam?
Fons est signatus, catholica Ecclesia; Jacobus
vero apostolus clamat: Nunquid fons de eodem
foramine emanat dulcem et amaram aquam [(Jac.
III, 11)]
? Si dulcis aqua manavit ad proferendas
fidei definitiones ex ore pristinorum sacerdotum,
quomodo fieri potuit ut ex ore eorum, non aliorum,
quasi ex eorum foramine manaret in negotio
venerabilis Ibae episcopi, non dulcis aqua, sed
amarior felle? Cum timore ac tremore dico, sed tamen

dico: Si tunc in quolibet negotio propinavit fidelibus
amarum gustum Chalcedonensis concilii laudabilis
disputatio, demus manus haereticis, ut liceat
eis salutaris antidoti potionem quasi mortiferam criminari,
nobis praebentibus occasionem, « dum in
verbis pugna est, dum de novitatibus quaestio est,
dum de ambiguis occasio est, dum de auribus querela
est, dum de studiis certamen est, dum de consensu
difficultas est. » Quae verba, non mea, sed beati Hilarii,
in secundo libro contineri quem ad Constantium
imperatorem scribit, beatitudo vestra plenius novit.
Perpendite ergo, fratres, inter quos scopulos fluctuet
navis evangelicae praedicationis. Clamat Isaias: Vae
his qui ponunt tenebras lucem [(Isa. V, 20)]
; et nos audemus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.