PL 67, col. 923

Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne

asserere quia patres nostri tenebras lucem
esse dixerunt, quando epistolam Nestorio faventem
damnare noluerunt, imo etiam suscipere voluerunt?
Ergone patribus nostris coaptabitur prophetica maledictio: Vae his qui ponunt tenebras lucem?
Nonne
ipsi fuerunt sicut luminaria in mundo, verbum vitae
continentes, quorum fides imposuit silentium perfidis?
quibus recte credentibus omnis credidit
mundus?
3.
An dicitur: Bene crediderunt, sed Ibae venerabilis
epistolam male susceperunt? in sua confessione
veraces fuerunt, sed fallaci confessioni praebuerunt
incautam consensionem? Quis ferat tortuosas inutilium
quaestionum contentiones? Si pars aliqua displicet
in concilio Chalcedonensi, cum periculo displicendi

totum placet. Vas electionis sanctissimus
Paulus manifeste profitetur: Modicum fermenti totam
massam corrumpit [(I Cor. V, 6)]
. Si in illa massa sanctarum
definitionum, vel exigui fermenti potest acida
commixtio reperiri, tota massa judicabitur noxia;
vel certe, ut magna extenuemus, inutilis ad efficiendum
panem, qui confirmat cor hominis. Quid igitur
profuit quia ibi Nestorius, ibi Eutyches anathematizantur?
Ecce, damnatores Nestorii et Eutychetis recepisse
culpantur epistolam, blasphemiis faventem
Nestorii, vel ambiguis, vel manifestis. Quid utique?
Si nescientes admiserunt, ignorantiae notam, quod absit,
incurrisse videbuntur, ut eorum penitus evacuetur
auctoritas, si vero scientes, aliud fortasse senserunt,
aliud sunt interlocuti, fictionis crimine non

carebunt; resistentes vero eorum dogmatibus, multo
amplius insultando clamabunt: Ecce congregata apud
Chalcedona synodus, sidera magnum pondus auctoritatis
minime dubitatis, uno atque eodem tempore
Nestorium damnavit, et Nestorii revocavit errorem,
recipiens epistolam fidei catholicae omnino contrariam;
sicut modo sentire coepistis, intelligentes,
quamvis sero, quam toti illi episcopi noluerunt intelligere
veritatem. Plangamus et oremus, ut cito talis
error abolitus transeat, repudiatus evanescat, et perpetuo
silentio sepeliatur. Totum concilium Chalcedonense,
cum est totum concilium Chalcedonense,
verum est: nulla pars illius habet ullam reprehensionem;
quidquid ibi dictum, gestum, judicatum novimus
atque firmatum, sancti Spiritus operata est

ineffabilis et secreta potentia. Quare tot justorum
memoriam repentinis contradictionibus infamamus,
cum Salomon plenus Spiritu sancto manifeste pronuntiet: Memoria justi cum laudibus
[(Prov. X, 7)]
?
4.
Quid si procedentes e tumulis suis, coram Deo
cui vivunt, apud quem fideliter requiescunt, in novissima
resurrectione dicant viri religiosi: Cur epistolam
reprobastis, cujus catholicam esse dictionem
sensimus, diximus, judicavimus, et judicium nostrum
subscribendo firmavimus? An quia venerabilis Ibas,
Alexandrinae Ecclesiae pontificem sanctum Cyrillum
vituperavit? Sed idem sancto Cyrillo postea se communicasse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.