PL 67, col. 924
Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne
significavit. Si merebatur pro beati Cyrilli
vituperatione culpam, merebatur pro restaurata communione
non minimam gratiam. Ut sancti Cyrilli capitula
propter ambiguitatem et locutionis obscuritatem,
cum Orientalibus episcopis parum intelligendo
culparet, humanae fuit infirmitatis: ut dicta sua bene
interpretanti facilius crederet ac libentissime consentiret,
omnino sacerdotalis fuerat charitatis, sine ullo
dispendio veritatis. Cur epistolam nos damnaremus,
ubi tanquam praeterita, sunt utraque narrata per illius
sancti Cyrilli fideles interpretationes? Ipse, ipse
sanctus Cyrillus non venrabili Ibae, sed pluribus
Orientalibus episcopis auferre scandalum malae intelligentiae
properavit, bene interpretando capitula sua:
et nos pro injuriis ejus, historiae modo quid contigerat
exponentem reprobaremus epistolam? Si contraria
verae fidei regulis in illa epistola venerabilis Ibas
episcopus locutus fuisse firmatur, propter aliquanta
vel ambigua, vel obscura quae faciunt hoc videri,
nostra debet esse sententia melior, quia nos ex ore
ejus qui dictavit epistolam sensum valuimus investigare
verborum. Postremo quare putaremus epistolam
favere Nestorio, cujus auctor, nobis praesentibus, jubentibus,
audientibus, voce viva minime dubitavit
anathematizare Nestorium, suscipiens tomum papae
Leonis, et confessionem verae fidei nobiscum subscribendo
confirmans? Haec audientes, quale responsum
daturi sumus tot inclytis rectoribus et magistris
Ecclesiarum? Praecipue cum rex justus sederit
in throno?
5.
Caveamus, fratres, insidias diaboli. Si nefandus
error Nestorii latere putatur in hac epistola venerabilis
Ibae episcopi, quam Patres receperunt, neque
magnis neque parvulis nocet: error quippe Nestorii
publice damnatus est in Chalcedonensi concilio. Si
vituperatio sanctissimae recordationis Cyrilli scandalum
movet, ut abjiciatur epistola quam Patres receperunt,
laudatus est ibi, multumque laudatus; quando
ejus dictorum suorum interpretatio removisse firmatur
sinistrae suspicionis offensionem, reconciliatis paci
ejus Orientalibus episcopis: in qua pace omnes sibi
communicantes pariter dormierunt, et hanc epistolam
talia referentem ne leviter culpandam esse dixerunt.
Merito tunc praesente Marciano imperatore religioso,
sacerdotes omnes qui concilium pacis mentibus
pacificis inchoatum definitionibus ecclesiasticae
pacis convenientibus finierunt, in pace fraterna redierunt
ad suarum plebium loca, sine odio, sine invidia,
sine contentione, concordes, unanimes, commune
testimonium perhibentes. Ibi fuit in legatis
suis sedes apostolica, primatum tenens universalis
Ecclesiae; ibi aliarum venerabilium sedium pontifices,
astuti ut serpentes, simplices ut columbae; ibi ex
minoribus civitatibus ingens turba pastorum, dominici
gregis caulas pastorali sollicitudine gubernantium.
Nemo ibi damnavit aliquem nolentibus caeteris,
nemo absolvit nolentibus caeteris; omnes sibi consentientes,