PL 67, col. 925
Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne
et Doctoris gentium verba libenter implentes,
obedierunt dicenti sibi: Obsecro vos, fratres,
ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis
schismata [(I Cor. I, 10)]
. Ideo eorum judicium mansit,
et in sua stabilitate permansit nullatenus immutandum,
quia judicantium sacerdotum nec dignitas fuit
inferior, nec numerus parvus, nec auctoritas minor,
nec ignobilis electio, nec superflua praesumptio, nec
insipiens deliberatio, nec vulgaris assensus, nec infructuosus
labor, nec tranquillitati Ecclesiarum contrarius
finis. Ad sedandas praeteritas contentiones
venerunt, praesentes amputaverunt, etiam futuras mitigaverunt:
addere quidpiam post eorum definitiones,
mutare, minuere, nihil est aliud quam novas
seminare discordias. Nemo culpare festinet bene deposita
[ An disposita], nemo recta corrigere. Quid
erit firmum, si quod statuit Chalcedonense concilium
vocatur in dubium?
6.
Plura hinc possem querelis luctuosis sub quadam
tragoedia flebiliter deplorare; sed sufficere mihi
videtur quid Ecclesia Justinianae Carthaginis, per
linguam gloriosi pontificis sui beatae memoriae Capreoli,
clementissimo principi Theodosio scribentis,
rationabiliter definivit, dicens: « Nihil in divinis humanisque
actibus, nihil tam in sacris quam in publicis
rebus obtinere ullam poterit firmitatem, si ea quae
debito sententiae judicialis fine clauduntur, post annorum
spatia et quaelibet volumina saeculorum, tanquam
in emendatione Patrum velut instructor praesumat
emendare posteritas. » Et in alia epistola ad
Ephesinum concilium per Versulam directa diaconum:
« Habet quidquid forte nuper exoritur, discussionis
necessitatem, ut aut recipi probatum, aut damnatum
possit excludi. Ea vero de quibus antea jam judicatum
est si quis admiserit in retractationem vocari, videbitur
de fide quam nunc usque tenuit ipse dubitare. »
Ecce jam non statuta tantum synodalia, sed
pene cunctorum firmata judicia, vocari rursus in
examen nimis esse culpabile memorabilis doctor
Carthaginiensis Ecclesiae profitetur; quomodo ergo
nunc olim judicata judicabuntur? Si tunc aliquis accusator
epistolae cujus catholica esse dictatio claruit
ad majora judicia provocaret, appellationi forsitan
secundum consuetudinem locus pateret; sed quo iret?
aut ubi majores reperiret in Ecclesia judices? ante
se habens in legatis suis apostolicam sedem, qua
consentiente, quidquid illa definivit synodus, accepit
robur invictum? Vox igitur adempta volentibus male
assumpta defendere, quomodo iterum restituetur?
quis erit post tantos ac tales pontifices negotii jam
peracti novus et idoneus cognitor? ex quibus mundi
partibus aut civitatibus meliores antiquis episcopis
congregabuntur episcopi, quibus potestas detur sententias
emendare majorum? vel qua spe confidenter
assumant aliquid definire, videntes talium virorum
judicia repente cassari? Quomodo successoribus nostris
poterit placere quod agimus, si per nos docebuntur