PL 67, col. 926

Epistolae et opuscula (Ferrandus diaconus), J. P. Migne

irritum facere quod praecessores suos gessisse
cognoverint? Unde haec nova cautela? nunquid post
papam Leonem, Anatolium, Maximum, Juvenalem,
vel caeteros illius temporis sacerdotes, nullus fuit ex
eorum successoribus qui legeret attentius, et intelligeret
epistolam venerabilis Ibae episcopi male synodo
insertam fuisse? Modo coepit haereticorum querela
movere catholicos, ut cogitent hanc epistolam reprobare.
7.
Habeo dicere: si retractentur Chalcedonensis
decreta concilii, de Nicaena synodo cogitemus, ne simile
periculum patiatur. Universalia concilia, praecipue
illa quibus Ecclesiae Romanae consensus accessit,
secundae auctoritatis locum post canonicos libros tenent.
Sicut legentibus Scripturam divinitus inspiratam

non licet aliquid reprehendere, quamvis minime
valeant altitudinem coelestis oraculi comprehendere,
sed pius lector et quod non intelligit credit, ut quod
credit mereatur intelligere; sic omnino nec aliter
concilia quae vetustas firmavit et custodivit devota
posteritas obedientiam de nobis exigunt, nullam relinquentes
dubitandi necessitatem. Longe illa sunt de
quibus Apostolus dicit: Omnia probate; quod bonum
est tenete; ab omni specie mali abstinete vos [(I Thess.
V, 21, 22)]
. Quae autem finiuntur judicantibus episcopis
sanctis, et ad beati memoriam perducta diligentius examinantur atque firmantur, sequenda sunt,
amplectenda sunt: in retractatione sub qualibet pietatis
occasione teneri non debent; praecipue apud
posteros, jam secundum carnem mortuis qui judicium

protulerunt, et ibi jam constitutis ubi, juxta
Evangelium, Pater non judicat quemquam, sed omne
judicium dedit Filio [(Joan. V, 22)]
. Quid prodest cum
dormientibus habere certamen, aut pro dormientibus
Ecclesiam perturbare? Si quis adhuc in corpore
mortis hujus accusatus et damnatus, antequam mereretur
absolvi, de saeculo raptus est, absolvi non potest
ulterius humano judicio. Si quis accusatus et absolutus
in pace Ecclesiae transivit ad Dominum, condemnari
non potest humano judicio. Si quis accusatus
ante diem sacerdotalis examinis repentina vocatione
praeventus est, intra sinum matris Ecclesiae
constitutus, divino intelligendus est judicio reservatus:
de hoc nullus homo potest manifestam proferre
sententiam; cui si Deus indulgentiam dedit, nihil

nocet nostra severitas; si supplicium praeparavit, nihil
prodest nostra benignitas.
8.
Vetat nos Apostolus plus sapere quam oportet
sapere [(Rom. XII, 3)]
; quicunque ergo aliter sentit, et
rectum putat esse quod sentit, sub hac devotione pietatis
loquatur, scribat, disputet, in negotio praesertim
religionis, ut neminem dictis suis obedire compellat
invitum; nec unius hominis sententiam valere
tantum credat, ut praejudicium generet aliter sentientibus.
Potest unusquisque rectam praedicans fidem,
quod sentit scribere, non tamen ad subscribendum
quae ipse scripserat, alios provocare. Quantum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.