PL 67, col. 964

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

vultus ejus splenduit sicut sol,
ut in Evangelio
legimus, et indumenta ipsius velut nix candida facta
sunt [(Mat. XVII; Luc. IX)]
, quae talia nullus fullo super
terram facere potuit. Nullus enim doctorum ad tantum
nitorem sicut ille discipulos suos aliquando perduxit;
vel sic a maculis ablutos, instar nivis candidos in se
credentes facit. Hunc ergo adolescentulae, vel novellae
Ecclesiae vel incorruptae animae dilexerunt; quae
etiam flagranti unguento repletae cum Apostolo dicunt: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis
[(Rom. V)]
.
Num. 4. Trahe me post te, curremus in odorem. Dicit
Dominus in Evangelio: Nemo venit ad me nisi Pater,
qui misit me, attraxerit eum [(Joan. VI)]
. Attrahitur
enim ad Christum qui credit in Christo; illi vero currunt

post eum, qui eum imitantur vel qui dono ipsius
ipsum sequendo proficiunt.
Num. 5. Introduxit me rex in cellaria sua. Introduxit
Christus Ecclesiam in sua cellaria, cum ei revelavit
Scripturarum occulta mysteria, sicut Apostolus
ait, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes
divitias gratiae suae in bonitate super nos in
Christo Jesu [(Ephes. II)]
. Vel tunc ex toto sancti introducuntur
in Christi cellaria, cum eis in fine dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi
[(Matth. XXV)]
.
Num. 6. Exsultabimus et laetabimur in te memores
uberum tuorum super unum. Exsultant sancti et laetantur
in Domino, cum recordantur quemadmodum
per ubera Christi, apostolorum scilicet doctrinis, spirituali

lacte nutriti sunt. Quam doctrinam Christi
dum priscae legis praeceptis inspiciunt clariorem, in
illa vel ex ipsa Christum intuentes intelligunt, quibus
ipse in Evangelio dicit: Vestri beati oculi qui vident,
et aures quae audiunt; amen dico vobis, multi prophetae
et reges quaesierunt videre quae videtis, et non viderunt;
et audire quae audistis, et non audierunt [(Matth. XIII;
Luc. X)]
.
Num. 7. Recti diligunt te. Nec enim pravi possunt
diligere aequitatem: illi enim recti sunt et diligunt
Deum, qui non amore creaturae captivi tenentur; sed,
sicut rectos decet, pretiosum munus praeponentes,
Deo auctori omnium dilectione fortissima adhaeserunt.
Sed et illi Deum recte diligere approbantur, qui non
solum in beneficiis, sed in flagellis ipsius constituti,

similiter gratias agunt sicut et ille dicebat: Benedicam
Dominum in omni tempore, laus ejus in ore meo [(Psal. XXXIII)]
:
id est, et quando laetitiam ex dono capio,
et quando dolorem (eodem corripiente) suscipio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.