PL 67, col. 965
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
Sicut alius quoque vehementissima passione probatus,
carne putridus, et sincerus corde locutus est: Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non
sustineamus? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut
Domino placuit ita factum est; sit nomen,
etc.
Num. 8. Nigra sum, sed formosa, filia Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar. Nigra confessione peccatorum,
formosa gratia sacramenti, filia Jerusalem. Ex
illa enim primitivorum Ecclesia per Evangelium nata
est quae prima credidit in Jerusalem; vel certe, sicut
Apostolus dicit: Illa quae sursum est Jerusalem, libera
est, quae est mater nostra [(Galat. IV)]
. Et merito, quia
assimilat se tabernaculis Cedar; quod interpretatur,
obscuritatis; ad cujus filios Apostolus dicit: Fuistis
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes.
V). Potest etiam nigra vocari, cum passionibus, opprobriis,
contumeliis et despectui traditur. Considera
nigram atque formosam: in Paulo: In omnibus
tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur,
sed non destituimur; dejicimur, sed non perimus [(II Cor. IV)]
.
Quemadmodum tabernacula Cedar; tanquam
purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium
peripsema; et sicut pellis Salomonis, semper mortificationem
Jesu Christi in carne nostra circumferentes,
ut vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
Num. 9. Nolite me considerare quod fusca sim, quia
decoloravit me sol. Id est: nolite me constitutam in
persecutione despicere; aestus enim tribulationum
sustinui, et quasi decorem temporalis jucunditatis
amisi: Per multas enim tribulationes oportet me intrare
in regnum Dei [(Act. XIV)]
. In illis namque sum
de quibus scriptum est: Beati qui lugent, quoniam
ipsi consolabuntur: et vos quidem tristitiam habebitis,
mundus autem gaudebit, sed tristitia vestra in gaudium
convertetur [(Matth. V; Joan. XVI)]
.
Num. 10. Filii matris meae pugnaverunt contra me.
Filii scilicet Synagogae, qui docentem et arguentem
Stephanum martyrem lapidaverunt: Et facta est persecutio
magna in Ecclesia quae erat Hierosolymis, et
omnes fratres dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae [(Act. VII)]
.
Vel illi etiam pugnaverunt adversus
Ecclesiam, qui Paulum praedicantem in gentibus, per
civitates singulas persecuti sunt. Similiter et illi qui
his qui ex gentibus crediderant, onera legis imponenda
censebant, quae B. Jacobus cum caeteris apostolis
salubriter removenda decrevit [(Act. V)] . Nam et illi qui
Galatas in Christo credentes circumcidi suaserant,
perturbantes evangelicam traditionem adversus Ecclesiam
pugnasse docentur, de quibus Paulus apostolus
ait: Neque enim hi qui circumciduntur legem
custodiunt, sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra
glorientur [(Gal. V)]
. De ipsis etiam dixit: Utinam abscindantur
qui vos conturbant [(Ibid.)]
.
Num. 11. Posuerunt me custodem in vineis. Vineae
quoque istae, Synagogae sunt: Acceperat quippe Saulus
potestatem, et epistolas a principibus sacerdotum,
ut quoscunque credentes in Christo reperisset viros ac
mulieres, in custodias tradere ut punirentur [(Act. XI et
XXII)]
: ut dum ista perpetraret, quasi Synagogae vineam