PL 67, col. 970
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
coepissent loqui variis linguis, musto pleni a populo
putabantur. Tunc itaque Ecclesia in cellam vinariam
introducitur, quando haec apostolica congregatio in
unitate permanens, Spiritu sancto repletur, sicut et
Apostolus dicit: In uno Spiritu omnes nos baptizati
sumus, sive servi, sive liberi, et omnes in uno Spiritu
potati sumus [(I Cor. XII)]
. Quia vero charitas per Spiritum
sanctum piorum in corde diffunditur, statim
subjunxit, Ordinavit in me charitatem. Haec enim est
ordinata charitas, ut diligat homo proximum suum
tanquam seipsum; sic vero diligat Deum, ut etiam
seipsum abneget propter ipsum. Diligitur autem in
malis quoque non iniquitas quam ipsi faciunt, sed
creatura in qua boni a Deo formati sunt. Sed et illa
ordinata charitas, ut servi Dominum non sicut malefactores
sentiant, nec sicut lascivientes exsecrabili
amore se diligant, sed etiam ubi necesse fuerit semetipsos
mutuo expulsa superstitione cum libertate
corripiant, secundum illud: Meliora sunt vulnera diligentis,
quam fraudulenta oscula blandientis [(Prov.
XXVII)]
; et iterum: Qui arguunt laudabuntur, et super
ipsos veniet benedictio [(Prov. XXIV)]
.
Num. 31. Fulcite me floribus, stipate me malis.
Sanctorum coetibus conjungi vel circumdari desiderat,
quae pio et casto amore languescit; quia languor
non est morbi, sed ineffabilis desiderii secundum
illud: Defecit in salutari tuo anima mea, et in
verbum tuum supersperavi, defecerunt oculi mei in
eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me [(Psal. CXVIII)]
?
Felices illi qui tali profectu proficiunt:
quodammodo enim, qui multum desiderat, languescit
et deficit donec optata vel quaesita reperiat.
Num. 32. Laeva ejus sub capite meo. Ipse Salomon
in Proverbiis ait: Beatus homo qui invenit sapientiam,
et affluit prudentia; longitudo dierum in dextra ejus
et in sinistra ejus divitiae et gloria. Ac sic electa Christi
Ecclesia sinistram habens sub capite, temporalia
sibi subjecta describit; et dextra ejus se amplexari,
dum aeterna concupiscit, edocuit.
Num. 33. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas.
Filias Jerusalem, sanctas et pacificas doctorum animas
dicit; quas, per munda et velocia animalia quae
ruminare non desinunt, et in campis sanctarum
Scripturarum aluntur, conjurat, ne suscitare faciant,
donec ipsa velit: quod Paulum apostolum fecisse
cognoscimus, cum virginibus de conservanda sanctimonia,
non praeceptum, sed consilium dedit [(I Cor.
VII)] ; et in Evangelio diviti dicitur: Si vis perfectus
esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus [(Matth. XIX)]
.
Et alio loco ubi spadones laudantur, qui
se ipsos castraverunt propter regnum coelorum; et statim
adjicitur, qui potest capere capiat. Et iterum Apostolus,
cum ad continentiam hortatur: Hoc ad utilitatem
vestram dico (inquit), non ut laqueum vobis injiciam,
sed ad id quod honestum est, hortor, et quod facultatem
praebeat sine impedimento Deum obsecrandi [(I Cor. VII)]
.
Et rursus ad Philemonem: Sine consilio
autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate
bonum tuum esset, sed voluntarium. Tunc enim dilecta