PL 67, col. 971
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
quoadusque velit nullo modo suscitatur,
quando sanctorum vota voluntate spontanea Domino
offeruntur.
Num. 34. Vox dilecti mei. Haec vox Christi, quae
in hac prophetia tantum commemoratur, non inscite
de illa accipitur qua genus mortuorum hominum in
Evangelio suscitantur, sicut ipse pronuntiat dicens: Amen amen dico vobis, quia veniet hora in qua omnes
qui in monumentis sunt audient vocem ejus, et procedent
qui bona fecerunt in resurrectionem vitae
[(Joan. V)]
.
Et in Apocalypsi dicitur: Beatus qui habitat partem in
resurrectione prima [(Apoc. XX)]
. Ille in prima resurrectione
partem invenit, qui erutus de mala consuetudine,
tanquam a morte Christo vivificante resurgit.
Num. 35. Ecce iste venit saliens in montibus. Venit
Christus saliens in montibus, cum perfectior perfectis
apparuit; transiliens colles, cum omnem sanctorum
altitudinem suae majestatis excellentia superavit.
Num. 36. Similis est dilectus meus capreae. Similis
est capreae, quia in similitudine carnis peccati [(Rom.
VIII)]
, nobis apparuit; similis etiam cervorum hinnulo,
quia de sanctis qui serpentem vicerunt, secundum
carnem duxit originem.
Num. 37. En ipse stat post parietem. Stat post
parietem nostrum cum induitur velamine corporis
nostri.
Num. 38. Respiciens per fenestras. Cum quiddam
sui occuluit, quiddam autem manifestavit; quasi per
fenestras et cancellos prospexit. Non enim se ex toto
praecipue secundum Deum ostendit, qui Patrem videre
cupienti Philippo dixit: Tanto tempore vobiscum
sum, et non cognovistis me; et alio loco: Qui diligit
me mandata mea custodit et ego diligam eum et manifestabo
ei meipsum [(Joan. XIV)]
. Vel tunc per fenestras
et cancellos prospexit, quando plebem in parabolis
edocuit. Potest etiam intelligi quod tunc per fenestras
prospexit, quando in passione, lancea perforato latere,
sanguine et aqua manante, redemptionis et lavacri
sacramenta produxit.
Num. 39. Dilectus meus loquitur mihi. Dilectus in
hoc libro saepe describitur: quis enim tam dilectus
Ecclesiae quam ille propter quem martyres animas
posuerunt? Surge, propera et veni: surge, crede; propera,
peracto cursu pii laboris praemium suscipe. Amica mea,
reconciliata mihi per mortem; formosa
mea, munda facta per lavacrum.
Num. 40. Jam enim hiems transiit. Quia temporalis
tribulatio finem accepit.
Num. 41. Imber abiit et recessit. Crebra et multiplex
tentatio, vel paganorum persecutio quievit.
Num. 42. Flores apparuerunt in terra. Sancti redundaverunt
in mundo, mense Novorum, quando
Pascha celebratur, exorti; quibus Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite,
non quae super terram
[(Col. III)]
.
Num. 43. Tempus putationis advenit. Hi qui in domo
Domini sunt plantati, adhibita disciplinae falce,
ab omni superstitione purgati, venturis fructibus praeparantur.