PL 67, col. 972

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

Num. 44. Vox turturis audita est in terra. Anima,
in Evangelio, octoginta quatuor annorum castissima
vidua, non recedens de templo, in jejuniis et orationibus
Christum agnoscit, et loquitur de eo omnibus
qui exspectabant redemptionem Israel [(Luc. II)] . Istarum
quoque avium combinationem in sacrificium offerri
mandavit, qui nil omnino in oblatione Dei praeclarum,
nisi cum fideles corpore et spiritu sanctificati
Domino offeruntur.
Num. 45. Ficus protulit grossos suos. Tandem etiam
Synagoga credentes in Christo produxit Israelitas, sicut
et Apostolus ait: Nolo vos ignorare mysterium
hoc, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo
gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [(Rom. XI)]
.
Num. 46. Vineae florentes et dederunt odorem. Congregationes
clericorum, monachorum quoque et virginum
in Ecclesia proficiunt, et per bonam famam et
conversationem innotuerunt.
Num. 47. Surge, amica mea, et speciosa mea. Piis
appellationibus semper hortatur Ecclesia ut relictis
temporalibus ad aeterna suspiret.
Num. 48. Columba mea in foraminibus petrae. Non
aliud Ecclesia columba vocatur, nisi quia est sine
dolo et Spiritu sancto repletur; habitat in foraminibus
petrae, quia semper receptaculum habet in his,
ex quibus sanata est, vulneribus Christi. Recipitur
etiam in cavernam maceriae, cum sancta ex Scripturis
consolatione fovetur, vel cum praecedentium sanctorum
meritis atque orationibus ex toto protegitur. In

his foraminibus petrae, Thomas apostolus tanquam
columba, protectionem invenit, cum post resurrectionem
contrectatis Christi vulnerum locis, remota omni
dubietate, Deus meus et Dominus meus [(Joan. XX)]
, fideliter
exclamavit.
Num. 49. Ostende mihi faciem tuam, Sion. Sion interpretatur
speculatio, quae merito in illis intelligitur
qui cum Apostolo dicunt: Nos autem gloriam Dei speculantes,
in eamdem imaginem transformamur a claritate
in claritatem tanquam a Domini spiritu. Et iterum: Non
contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non
videntur [(II Cor. III)]
. Quae enim videntur temporalia
sunt, quae autem non videntur aeterna sunt. Haec itaque
invitatur ut semper ante Deum assistat, sicut Elias
qui dicebat: Vivit Dominus, in cujus conspectu asto hodie
[(IV Reg. III)] ;
nec sit de illis quos propheta denotat
dicens: Verterunt ad me tergum et non faciem [(Jerem. II)]
;
et, vox tua, inquit, in auribus meis [(III Reg. XVII)]
;
et, clamaverunt justi, et Dominus
exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit
eos [(Psal. XXXIII)]
.
Num. 50. Vox enim tua dulcis. Orationes sanctorum
semper Domino acceptae, gratiaque ejus praesentes,
quia de Christi lumine acceperunt, ut in decore
justitiae permanerent.
Num. 51. Capite nobis vulpes parvulas. Dicit per
parabolam in Evangelio Dominus [(Matth. XIII)] cum
crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt
zizania: id est, proficiente Ecclesia numerosae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.