PL 67, col. 983

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

sumus cum illo in baptismum per mortem, ut quomodo
surrexit Christus per gloriam Patris, ita et nos in novitate
vitae ambulemus [(Gal. III)]
. Distinctus sapphiris;
adornatus ex se progenitis et in confessione clarissimis
sanctis.
Num. 127. Crura illius columnae marmoreae. Crura
quae totum corpus bajulant, ipsi sunt sancti qui domum
Ecclesiae, et velut marmoreae columnae fundatae
super bases aureas describuntur. Hi enim justi
qui caeteros charitate supportant, et Scripturarum
consolationibus fulciunt, sicut ait Apostolus: Debemus
nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere,
et non nobis placere. Et paulo post, tanquam bases
aureas Scripturas sanctas insinuat dicens: Quaecunque
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt,

ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem
habeamus [(Rom. XV)]
.
Num. 128. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
Omnes sancti qui suavissimum odorem ex bona conversatione
dederunt, et in corruptionis integritate
perdurant, Deo auctore, tantorum bonorum gratiam
perceperunt.
Num. 129. Guttur illius suavissimum. Hi qui mysteria
ejus exponunt, et in lege ipsius quotidie meditantur,
in sacra doctrina saporem suavissimum administrant. Et totus desiderabilis.
Ubi illud adimplebitur quod B.
Joan. in Epistola sua dicit: Charissimi, nunc filii Dei
sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia
cum apparuerit, similes ei erimus et videbimus eum sicuti
est [(I Joan. III)]
.
Num. 130. Talis est dilectus meus. Ad has gratiarum
varietates, et ad ista mysteriorum ornamenta
justos intendere persuadet, cum sponsi decorem in
ejus membris contemplandum insinuat.
Num. 131. Quo abiit dilectus tuus? Tanquam scrutantes
atque dicentes: Quia tantam pulchritudinem
ejus exposuisti, ut ad quaerendum eum, nostrum cor
ardens efficeretur, nunc ostende quo abierit, vel ubi
declinaverit. Bene autem appellatur Ecclesia virgo, pulcherrima mulierum,
quia de ea Paulus sic fidelibus
loquitur: Despondi vos uni viro, ut virginem castam exhiberem
Christo [(I Cor. XI)]
. Et congrue de ipso dicunt: Quo abiit, quo declinavit dilectus tuus.
Declinavit enim
quodammodo cum in forma Dei esset, et non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit

formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus et habitu inventus ut homo; humiliavit se
usque ad mortem, mortem autem crucis [(Philip. II)]
.
Igitur qui excelsum quaesierit in forma Dei, non eum
reperiet nisi credat in formam servi: in qua se idcirco
humiliavit, ut nos jacentes erigeret.
CAP. VI.
Num. 132. Dilectus meus descendit ad hortum.
Descendit ad hortum suum, quando visitavit in
adventu suo Israel populum suum, sicut ipse ait: Non
sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [(Matth. X)]
.
Areolam autem aromatis, ipsam S. Mariam
Virginem intelligendam accipimus: ex ea quippe
nobis ordo justitiae ortus est Dominus Jesus Christus.
Num. 133. Ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.