PL 67, col. 984

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

Ut regnet in gentibus, vel in Ecclesiis delectetur: ut
ex eis virgines vel sanctos quosque assumat.
Num. 134. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi.
Ego Christi regnum et ille rex meus; ego corpus
ipsius et ipse caput meum. Pascitur inter lilia, cum in
corde virginum requiescit, vel cum illic per gratiam,
quam ipse tribuit, quotidie augetur et proficit.
Num. 135. Pulchra es amica mea, pulchra, etc. Pulchra
per justitiam; suavis et amica, quia semper pacifica,
decora sicut Jerusalem. Dicit Dominus in Evangelio: In resurrectione non nubent neque nubentur, sed
erunt sicut angeli in coelo
[(Matth. XII; Luc. X)]
. Merito
autem Ecclesia, sicut Jerusalem decora describitur,
cui in aeternum similitudo angelorum a Domino
condonatur.
Num. 136. Terribilis sicut castrorum acies. Quanti
tyranni et persecutores una cum auctore suo diabolo,
conati sunt Ecclesiae virtutem dirumpere et praevalere
nullo modo potuerunt. Habet enim S. Ecclesia
castrorum aciem ordinatam, quando imminente Christo,
nec martyres persecutio, nec virgines carnalis
delectatio, nec misericordes cupiditas, nec humiles
temporalis gloriae devincit ambitio.
Num. 137. Verte oculos tuos a me, quia. Non me
semper in corpore conspiciendum requiras, quem spiritu
per fidem melius cernis. Idcirco etenim in coelos
ascendi, ut non semper localis tibi appaream qui
sic omnia (divinitatis meae praesentia) repleo, ut ubique
adsim, cunctaque contineam, et a nullo loco
continear.
Num. 138. Capilli tui sicut greges caprarum, dentes tui
sicut grex ovium quae omnes gemellis fetibus, et sterilis,
etc. Sicut cortex mali punici. Hos quatuor versus, bis
in hoc loco constat esse descriptos, quos Deo donante
jam in superiori loco tractavimus: in quibus tamen
Judaeorum et gentilium populos convertendos cum
geminae dilectionis fructu praedixit, et martyrum gloriam
cum eorum meritis declaravit.
Num. 139. Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae.
In sexagenario numero, qui ascendente senario
per denarium adimpletur, omnem bonorum
perfectionem quae ex legis praeceptis consummatur,
agnoscimus. Quemadmodum autem ipse senarius totis
suis partibus constet, breviter adverte: nam sexta
pars ejus unum, tertia duo, media autem tria esse

probatur. Unum autem, et duo, et tria, sex esse quis
nesciat? quod in alio numero, distributis partibus et
in unum reductis, ita adimpleri difficile invenitur.
Itaque reginae perfectae sanctorum animae quae non
sunt peccatorum ancillae, dicuntur: sic enim scribitur. Ubi spiritus Domini, ibi libertas
[(I Cor. III)]
. Concubinae
autem, quae, sicut Agar, in servitutem generant [(Gal. IV)]
,
in illis qui suscepto semine verbi Dei
non spiritualia sed carnalia sapiunt, merito deputantur. Adolescentularum
autem quarum non est numerus,
eorum est multitudo qui quae semper sancta sunt audire
parati sunt, nec tamen quae audiunt, operibus
adimplere contendunt, de quibus Apostolus dicit: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.