PL 68, col. 1020
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
contra Chalcedonense concilium. Tunc enim
Basilisco reddente episcopatum Timotheo Aeluro, et
haereticis sedibus suis restitutis, fugit Timotheus catholicus
in Canopi castellum, et in monasterio latuit.
Petrus haereticus iterum se cum Timotheo junxit,
cum quo fuerat ante damnatus.
Postquam ergo imperator Zenon reversus est ad
imperium, Timotheus Aelurus metuens zelum quem
habebat circa Chalcedonense concilium, optavit sibimet
mortem, et istud perseveranter orans ab humana
vita, hausto veneno, solutus est. Dicunt vero sequaces
ejus, praescisse eum diem mortis suae, et revera,
quia se veneno parabat interficere, sciebat.
Post cujus obitum ordinaverunt sibi haeretici episcopum
Petrum cognomento Moggum, qui vocatus
est Blaesus, qui fuerat archidiaconus..Morabatur autem
tunc Timotheus catholicus, ut dictum est, in Canopi
castello.
Et cognoscens Zenon imperator calliditatem haereticorum,
scripsit Anthemio Augustali, ut Petrum
quidem sacerdotio privaret, Timotheum vero in episcopatum
reduceret, et auctores inthronizati Petri
puniret: Anthemius vero, accepta imperiali jussione,
expulit sacerdotio Petrum, tanquam adulterum, et
contra leges Ecclesiae catholicae factum, et in episcopalem
sedem Timotheum Salophaciolum revocavit,
qui episcopatu recepto, misit quosdam clericos gratias
agens imperatori.
Cum quibus erat Joannes, ex oeconomo presbyter
factus Tabennesiotis, cognomento Talaia, et Gennadius
episcopus inferioris Hermopolis, sanguine proximus
Salophacioli, quem expulerat quidem episcopatu
Aelurus, restituit vero Salophaciolus: cumque hi,
qui fuerant missi, gratias egissent imperatori, Gennadius
quidem ibi remansit, ut cum aliis responsa
faceret archiepiscopi.
Porro Joannes, qui ex oeconomo amicus factus est
Ello magistro, cum reliquis descendit Alexandriam,
factusque est iterum oeconomus, habens causas omnium
Ecclesiarum: qui multa et pretiosa xenia direxit
Ello magistro, despiciens Gennadium parentem
archiepiscopi, et praesulem Acacium Constantinopolitanum.
Interea scribit ad papam Simplicium Timotheus
rogans et dicens Petrum illum Moggum in diaconatu
esse damnatum, nunc etiam Christiana societate remotum.
Idemque scribens imperatori, ut eumdem
Petrum longius in exsilium dirigeret, quia latitabat
Alexandriae, et insidiabatur Ecclesiae: scripsit autem
papa Simplicius Acacio episcopo, ut imperatori suggereret,
eo quod juste Timotheus postulasset.
Sed quoniam idem Timotheus sic mitissimus erat
in episcopatu, ut etiam a suis communicatoribus accusaretur
imperatori, tanquam nimis remissus, et
circa haereticos placidus, ita ut ei scriberet imperator,
ut neque collectas, neque baptismata sineret haereticos
celebrare, ille tamen mansuete agebat; dum