PL 68, col. 1014

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

sunt ecclesiasticae, et quaedam privilegia deputata
Constantinopolitanae Ecclesiae, usurpante
sibi hoc Anatolio ejusdem urbis episcopo, occasione
accepta ex Dioscori damnatione.
Quod alia die cognoscentes legati papae Leonis
(quae est ultima et duodecima dies concilii), petiverunt
ut rursus cum judicibus ad concilium convenirent:
quibus requirentibus a concilio quid pridie
fuerit ordinatum, lectis gestis cognoverunt quid
Anatolius, consentiente concilio, egerat et obtinuerat:
quibus ejus praesumptioni contradicentibus, a
judicibus et episcopis omnibus illa contradictio suscepta
non est; et licet sedes apostolica nunc usque
contradicat, quod a synodo firmatum est, imperatoris
patrocinio, permanet quoque modo.
CAPUT XIV. De exsilio Dioscori et ordinatione Proterii Alexandrini episcopi. [(Ex eodem Breviculo, Prisco rhetore et libello episcoporum Aegypti ad imperatorem.)]
Expleto ergo magno et venerabili Chalcedonensi
concilio in duodecim secretariis et sexdecim actionibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.