PL 68, col. 1013
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
fidei definitione, et ab omni concilio sine
aliqua dubitatione, et ab omnibus subscripta est.
Septimo quoque secretario, tres actae sunt causae,
propter quod tres ejus computantur actiones.
Prima est qua firmata sunt quae convenerunt
inter Maximum Antiochenum et Juvenalem Hierosolymitanum
episcopos, ut duae Phoenices et Arabia parerent
sedi Antiochenae, Hierosolymitanae vero
tres Palaestinae provinciae.
Alia quoque celebrata est actio, in qua Theodoritus
episcopus Cyri, quem Dioscorus expulerat, orthodoxus
judicatus est, et dignus sede sua.
Tertia vero actio est, ubi causa Ibae Edesseni
episcopi, qui similiter fuit per violentiam Dioscori
ab episcopatu depositus, legitur esse discussa, in
alterum diem finali dilata sententia.
Octavo autem secretario decima actione eadem
causa finita est, ubi et relecta sunt gesta apud Photium
et Eustathium atque Uranium in Tyro ac Beryto
celebrata, in quibus continentur et illa quae
apud Theodosium imperatorem super ejus fuerant
negotio acta. Sed et gesta apud Domnum episcopum
Antiochiae prius habita, necnon et ipsius Ibae epistola
ad Marim Persam scripta, in eadem actione
orthodoxa pronuntiata monstratur: ex ejus tenore
dignus judicatus est Ibas episcopatum suamque
Ecclesiam recipere.
In qua actione id etiam invenitur decretum, ut
quod sub Dioscoro in Epheso congregatum est, nec
vocaretur concilium, atque ut peteretur ab imperatore
ut hoc ipse lege sanciret.
Nono quoque secretario acta est actio, ubi Bassianus,
qui ad civitatem Evazensium episcopus ordinatus
est, et Ecclesiae incubuerat Ephesinae, et Stephanus,
qui et ipse male ordinatus, praedictum
Bassianum de Epheso expulerat, judicati sunt ambo
removendi, et ut alius ipsi Ecclesiae ordinaretur.
Sed quia fuit aliquorum diversa sententia, causae
terminus in sequentem dilatus est actionem.
Decimo ergo secretario eadem causa finita est, et
omnium concordi sententia uterque judicatus est
amovendus: alia vero causa est, Eunomii Nicomediensis
atque Anastasii Nicaeni altercationem continens,
super civitatem Basilinopolim, quis eorum
illic ordinaret episcopum; et interdictum est ne
hoc Nicaenus aliquando praesumeret.
Undecimo secretario duae actae sunt actiones;
prima, in qua Ecclesiae Parensium redditus est
Sabinianus episcopus, quem Dioscorus expulerat,
et Athanasium fecerat illo restitui. Qui pro criminibus
objectis, cum saepe devocatus ad judicium non
occurreret, et episcopatui renuntiaret, a Domno
Antiocheno fuerat ante damnatus.
Et alia, in qua, post discessum judicum et senatorum
et legatorum apostolicae sedis, regulae constitutae