PL 68, col. 1012
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
Ancyrae Galatiae, Eustathium Beryti, et Basilium
Seleuciae Isauriae, qui potestatem habuerunt et principes
fuerunt tunc Ephesini latrocinii, ut alieni ab
episcopatu fierent. Et post haec quinque dierum dilatione
facta, ut unusquisque episcopus quomodo
crederet scripto proferret, et ut eligeret Anatolius
episcopus certos et idoneos ad tractandum episcopos,
et deliberaretur regula fidei et firmaretur: firmata
est autem fides Nicaeni concilii, et Constantinopolitani,
et Ephesini I, et epistola Leonis papae,
quae et ab omnibus subscripta cognoscitur.
Rursus interloquentibus judicibus de Juvenale et
Thalassio, Eusebio, Basilio, et Eustathio episcopis,
quid concilio videatur, acclamavit omne concilium:
« Dioscorum Deus deposuit, homicidam Deus
deposuit. » Et intercedente pro eis concilio, quia
consenserant in subscriptione supra memoratae papae
Leonis epistolae, et ne majus iterum nasceretur
schisma, jussi sunt in concilio permanere.
Post haec duodecim episcopi Aegyptii libellos obtulerunt
fidei cum illusione. Sed judicante concilio,
ut Eutychen anathematizarent, et subscriberent
tomo papae Leonis, dixerunt illi hoc non se facere
posse, donec ordinaretur Alexandrinus episcopus,
ut cum ejus jussione sine suo periculo hoc implerent,
et pro multitudine Aegyptiorum episcoporum
solos se facere non posse. Et decretum est ut, datis
ab eis fidejussoribus, sacramento praestito, exspectarent
ordinationem Alexandrini episcopi, et consentirent,
et subscriberent ad omnia synodalia instituta.
Hoc de archimandritis et monachis aliquibus
similiter excusantibus in concilio ordinatum est,
ut dilationem acciperent.
Et ita quarto secretario peracto, quinta sessione
hoc actum est, tractantibus episcopis et judicibus,
ut fides confirmaretur, et ex tractatu Anatolii Constantinopolitani
episcopi, et omnium episcoporum
metropolitanorum, dictatum est fidei symbolum, cum
definitione, et ab omnibus confirmatum est. Et legente
illud Aetio archidiacono, acclamatum est ab
omni synodo: « Haec Patrum fides Cyrilli et Leonis:
multos annos imperatoribus! » Et petiverunt
rursus acclamatione, ut mox ab omnibus metropolitanis
et toto concilio sine dilatione subscriberetur.
Sed intermissum est a judicibus, ut primum principi
legeretur; et cum hoc fieret, soluta est synodus.
Sexto autem secretario adveniens Marcianus imperator
ad concilium cum judicibus et sacro senatu,
allocutionis verba fecit in concilio, et inter
alia dixit, « se ad confirmandam fidem, non ad potentiam
ostendendam, exemplo Constantini, synodum
intrasse: unde abjecta omni pravitate et avaritia,
quorumdam amputatis erroribus, in perpetuum
quae a vobis ordinata fuerint observentur. » Et recitata