PL 68, col. 1028
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
Acacius, ut de statu Alexandrinae Ecclesiae sancti
papae sollicitudinem relevaret, nihil unquam respondere
dignatus est: quoniam vero tot epistolae, quae
vel ad Acacium a papa, vel ad imperatorem missae
sunt, nihil penitus profecerunt, ex deliberatione, Vitalis
et Misenus episcopi in legatione directi sunt, ut
quae superius dicta sunt allegarent, et Petrus, sicut
antea, de Alexandrina Ecclesia pelleretur.
Itum est Constantinopolim, et supradicti episcopi
in custodiam sunt redacti, chartis sublatis, ne catholicis,
quibus scriptum fuerat, redderentur: quos iterum
Acacius post haec de custodia ejiciens, secum
fecit procedere, ut quasi confirmato Petri sacerdotio
dimitterentur.
Redeunt aliquando legati, sed praecesserant monachi,
qui eos graviter de proditione arguebant: auditi
cominus et convicti ex ipsis litteris quas detulerunt,
a locis propriis sunt remoti.
Felix defensor Ecclesiae, qui cum legatis directus
fuerat, impediente infirmitate, cum ipsis pergere non
potuit. Sed postquam Vitalis et Misenus a custodia
Constantinopoli sunt egressi, perrexit cum chartis ecclesiasticis
Constantinopolim, passusque est et ipse,
sublatis chartis, gravissimam custodiam.
Ubi ergo ad plenum detectus est Acacius haereticus,
papa Felix in litteris suis synodicis ad Acacium
sic posuit: « Peccasti, ne adjicias, et de prioribus
supplica. »
Susceptis his Acacius litteris perseverat, neque
recedens a communione Petri, neque suadens ei
palam suscipere Chalcedonense concilium et tomum
Leonis papae.
Haec cognoscens papa Felix, damnationis scripturam
misit Acacio per Tutum defensorem, cujus est
principium: Multarum transgressionum reperiris obnoxius;
et datis Acacio hujusmodi litteris, eas non
suscepit, patrocinio fultus imperatoris; ita ut cogerentur
qui eas detulerunt per quemdam monachum
Acimaetensem ipsam chartam damnationis, dum ingrederetur
ad celebranda sacra, suspendere in ejus
pallio, et discedere; qui tamen usque ad mortem,
patrocinante imperatore, permansit sacrificans.
His ergo provenientibus, et Acacio permanente in
Petri communione, separavit se quidem sedes apostolica
a Constantinopolitana.
Eodem tempore Ellus conjunctus Leontio in Antiochia
expugnatur a Valameriacis, et qui cum eis
erant juncti: et Leontius quidem perimitur, Ellus
autem in castellum Papyrii fugit.
Interea Calendion archiepiscopus Antiochenus
deponitur, accusatus in aperto, tanquam indevotus
principi, mittens populum in rebellionem cum Ello;
latenter autem, quia se non suspenderet, et a Felicis
papae, et a Joannis communione.
Porro Petrus de propriis civitatibus catholicos expulit
sacerdotes (ex quibus nonnulli apud Constantinopolim
persecutionem gravissimam pertulerunt:
scandalizabat autem imperator et illos qui a parte