PL 68, col. 23

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

divina humanis, ut utrumque unius Personae indivisumque
monstretur. D. Quot modis solet Filii
significari Persona? M. Duobus: et ipse principaliter
quidem significatur, cum Christus dicitur absolute.
Nam cum alii Christi vocantur, alterius quidem
dicuntur, ut est, Christus Domini [(I Reg., XXIV, 7,
11)]
, aut Christus meus [(Psalm. CIV, 15)]
. Solus autem
Deus naturaliter Dei Filius Christus absolute dicitur;
unde et hoc solius ejus esse proprium declaratur.
Consequenter vero intelligitur Persona Filii; et
ex illis tribus quibus et Pater, et ex ipso Patris vocabulo,
et ex Spiritu sancto; quia et Spiritus dicitur
Patris et Filii.
CAPUT XVII. Quot modis significatur Persona Spiritus sancti.
D. Quot modis significatur Persona Spiritus sancti? M.
Principaliter uno, ut legitur: Ite, baptizate
omnes gentes in nomine, Patris, et Filii, et Spiritus
sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. Et iterum: Templum enim
estis Spiritus sancti [(I Cor. VI, 19)]
. Consequenter vero
et gratia quam ipse largitur, quae ipsa similiter sanctus
Spiritus dicitur, ut est: Spiritus sanctus superveniet
in te [(Luc. I, 35)]
. Et: Accipite Spiritum sanctum [(Joan. XX, 22)]
.
Similiter et ex his quibus divina
significatur essentia, vel operatio, vel ad creaturas
collatio, sicut et de Filio diximus: sed et Patris
Filiique Persona Spiritum sanctum significat consequenter;
quia quidquid horum dicamus, etiam Personam
sancti Spiritus aut cooperatricem aut consubstantialem
intelligimus consequenter.
CAPUT XVIII. Quid habent commune vel proprium Personae Trinitatis.
D. Quid habent proprium Personae singulae Trinitatis? M.
Quod Pater nunquam dicitur Filius, nec
conjunctis sermonibus, Spiritus sanctus; licet divise
et Spiritus dici possit et sanctus. Nec Filius Pater
proprie dici potest, aut conjunctive Spiritus sanctus.
Nec rursus sancto Spiritui Patris aut Filii nomen
ascribitur. D. Quae sunt his Personis communia? M.
Omnia quae ad significationem aut essentiae, aut
operationis, aut ad creaturas collationis pertinere
noscuntur: unde et constat Trinitatem unius esse
substantiae. D. Patris et Filii et Spiritus sancti vocabulis,
quid in his Personis significatur? M. Tantum

quod sunt. Nam quid sunt (ut supra de Deo diximus)
sermo non potest explicare.
CAPUT XIX. Per quot species divinitatis operatio designetur.
D. Per quot species divinitatis efficientia sive operatio
designatur, quam Graeci ἐνεργείαν nuncupant? M.
Quatuor: aut creatione, aut providentia circa
creaturas, aut futurorum circa eas praeparatione, aut
praeparatorum exitu vel eventu. D. Da ad operationem
pertinentia. M. Ut cum dicitur Bonus; ex eo
maxime quod quae non erant, esse fecit ac facit: et
Sapiens, eo quod tam mirabiliter cuncta cernimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.