PL 68, col. 24
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
ab eo ordinata: et Fortis, eo quod potuit, quae tam
bene et sapienter voluit, adimplere. D. In Deo, haec
essentia sunt, an voluntates? M. Deus simplex est,
nec est in eo aliud essentia quam voluntas: unde et
omnia nomina operationis ejus, licet inter se definitionibus
differant, apud ipsum tamen nulla differentia
vel diversitas invenitur. Itaque et essentia vel
natura facit, quia ei nihil accidens est; et tamen
etiam voluntate, quia nihil necessitate efficit, aut
coactus. Non enim, sicut ignis naturali necessitate
urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras, vel
telas araneae, ita etiam Deus operatur; sed Deus ideo
natura vel essentia facere dicitur, ne voluntas in eo
quasi aliud aliquid demonstretur: et ideo voluntate,
quia nihil operari compellitur; sed essentialiter vult,
et voluntate subsistit. D. Da specialiter ad creationem
pertinentia. M. Ut cum dicitur Factor, Artifex,
Creator, et similia: quamvis dicatur et facere, pro
disponere, ut est: Fecit salutem in medio terrae [(Ps.
LXXIII, 12)]
:
sed tunc secundum speciem providentiae
dicitur. D. Da quae ad providentiam specialiter pertinent. M.
Ut cum dicitur Adjutor, Praescius, Omnipotens,
et similia. D. Da ad praeparationem pertinentia
futurorum. M. Ut cum dicitur Via, et Spes,
Refugium, et similia. D. Da ad eventum praeparatorum
pertinentia. M. Ut cum dicitur Exsultatio,
Gaudium, et caetera similia. Omnia autem ad operationem
pertinentia, non in omnibus tantum, sed
etiam in verbis, vel revelationibus similibus cognoscuntur. D.
His tantum modis divina operatio declaratur?
M.
Est alius figuratus modus, cum ex humanis
operatio divina significatur. D. Quot modis fit? M.
Duobus. Cum aut quae ad animum nostrum pertinent
figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor, et ira, et
poenitentia: aut ea quae ad corpus tractantur, id est
pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae
operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur: Apprehende arma et scutum
[(Psal. XXXIV, 2)]
. Omnia
tamen haec praedictis quatuor speciebus operationis,
pro sententiarum qualitate jungenda sunt.
CAPUT XX. Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significatur.
D. Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? M.
Duobus: affirmatione et negatione.
Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo, quae
juxta eumdem modum nulli creaturae conveniunt; ut
est, Simplex, et Vetustus dierum, Ante omnia, et
Spiritus: id est incircumscriptus, et Primus Novissimus,
et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur,
quia nulli creaturae (ejus collatione) conveniunt.
Per negationem autem collatio fit, cum,
praepositione privativa, ea in Deo negantur quae in
creatura sunt: ut est Ingenitus, Incorporeus, Increatus,
Incorruptibilis, Immortalis, Impassibilis, et similia. D.
Quid ergo? haec verba nunquam de creatura
dicuntur? M. Dicuntur quidem, sed non secundum
eamdem rationem. Nam cum homo dicitur simplex,