PL 68, col. 25

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

non quia compositus non est (solius enim Dei est
esse essentiam simplicem), sed simplex homo dicitur,
quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum
dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo, in quantum
est, videri non potest (hoc enim solius Dei est),

D. Quoniam satis dictum quot modis de Deo Scriptura
loquatur, nunc requiro quae, de praesenti saeculo
loquens, Scriptura significat. M. Quaedam quinque:
aut generationem ejus, id est creationem, aut
gubernationem, aut accidentia naturis, aut evenientia
voluntatibus, aut subsequentia voluntatis eventus.
CAPUT II. Quot modos et differentias in operatione creaturarum Scriptura posuerit.
D. Quot modis generationem saeculi Scriptura significavit? M.
Tribus. Aut enim sola Dei voluntate factum

aliquid scribitur, ut est: In principio fecit Deus
coelum et terram [(Gen. I, 1)]
. Aut voluntate simul et
voce, sive praeceptiva, ut est: Fiat lux [(Ibid., 3)]
, et: Fiat firmamentum
[(Ibid., 6)]
; sive deliberativa, ut est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram
[(Ibid., 26)]
.
Aut voluntate, voce ac definitione,
ut est: Crescite, et multiplicamini, et replete terram [(Ibid., 28)]
.
Et iterum: Germinet terra herbam pabuli
ferentem semen secundum genus suum, et lignum fructiferum
faciens fructum, cujus semen sit in eo ad similitudinem
ejus in terra [(Ibid., 11)]
, et caetera quae
post septimum diem, usque in finem saeculi per partes
operatur: ex illa enim definitione proveniunt. D.
Est in his tribus aliqua differentia? M. Est, quia
ea quae sola voluntate vel etiam voce sunt facta, noviter
facta sunt; quae vero definitione, illis jam

similia quae facta noviter diximus. Et rursus illa
quidem in sex primis diebus, haec vero donec saeculum
stabit. D. Da ordinem per sex dies factarum
rerum. M. In ipso quidem principio conditionis facta
sunt coelum, terra, angeli, aer et aqua. D. Comproba
angelos, et aquas, et aerem factum. M. Facta quidem
ex his Scripturae locis ostenditur, ut est: Qui
facit angelos suos spiritus [(Psal. CIII, 4)]
. Et: Laudate
eum, omnes angeli ejus [(Psal. CXLVIII, 2)]
. Et: Aquae
quae super coelos sunt laudent nomen Domini: quoniam
ipse dixit, et facta sunt [(Ibid., 4, 5)]
. Et aer in Scripturis
coeli nomine ostenditur, ut est: Volucres coeli [(Psal. VII, 9)]
,
cum certum sit aves in aere volare.
Coelum autem ostendimus factum. Quod vero praecesserint
ista caeteras creaturas, in angelis, Scriptura

demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis
caeteris praeponuntur: et ratio id postulat; oportuit
enim ut terrenas coelestis creatura praecederet.
De aquis vero ipsa Scriptura dicit quod Spiritus Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.