PL 68, col. 252

Epistola ad Parthenium (Arator), J. P. Migne · Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

Mandere, nunc Genesin mens cupiebat edax.
Cumque simul violas et lilia carpere mallem,
Quae vetus atque novus congeminavit odor,
Incidit ille mihi, quem regula nominat Actus,
Messis apostolicae plenus in orbe liber.
In quo nos Dominus, Petro piscante, levavit
De gremio salsi caeruleique maris.
Ostensaque dedit coelestis imagine navem,
Gentibus assumptis, exsaturare famem.
Hujus ab historia produxi carmina tiro,
Pastorique meo sedulus ora dedi.
Largius auxilio qui fert nova verba canenti,
De quo nemo potest, hoc sine, digna loqui.
Quae Patri egregio patuerunt tradita papae,
Scriniaque Ecclesiae condita rite gerunt.
Eia age! susceptos celebret collatio libros.
Mercedis pretium causa superna dabit.
Sunt quia pontifices in relligione magistri,
Gallia quos multos dat studiosa bonos.
Est ubi Firminus, venerabilis ille sacerdos,
Pascere qui populum dogmatis ore potest.
277 Hujus ad Italiae tendit laudatio fines,
Atque ultra patriam gloria nomen habet.
Ne dubita, quin grata forent documenta probatis.
Sedis apostolicae quae placuere viro.
Nec te nempe putes cariturum munere famae,
Haec, praelata operi, scripta quod edis ibi.
Ibimus ambo simul, quo pagina venerit ista,
Partheniumque decus semper in ore feret.

quis gesta vel dicta Domini et Salvatoris nostri,
evangelica lectione discreta, in ordinem quo se consequi
videbantur, non minimo studii labore redegerit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.